Vita metrica S. Cuthberti

Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclisDonavit, tetricas humanae noctis ut umbrasLustraret divina poli de culmine flamma.Et licet ipse Deo natus de lumine ChristusLux sit summa Deus, sanctos quoque jure lucernaeEcclesiae rutilare dedit, quibus igne magistroSensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor,Multifidos varium lychnos qui sparsit in orbem,Ut cunctum nova lux fidei face fusa sub axemOmnia sidereis virtutibus arva repleret.Roma Petri Paulique jubar mirata gemellum.Gaudet apostolicis semper victura tropaeis.(0576C)Ast Asiae lucem verbis serit ore Joannes,Hauserat e Domini quae pectore mystica ructat.Bartholomaeus Eoa volat per regna triumphans,Indomitosque armis lingua domat inclytus Indos.Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores,Sicca evangelicis satias de nubibus arva.Africa Cypriani dictis meritisque refulget,Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.Pictavis Hilario multum radiata magistro,Discutit annorum vera jam luce tenebras.Constantinopolim Chrysostomus ille Joannes.Aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.Nec iam orbis contenta sinu, trans aequora lampas(0577A)Spargitur effulgens, hujusque Britannia consorsTemporibus genuit fulgur venerabile nostris,Aurea qua Cuthbertus agens per sidera vitam,Scandere celsa suis docuit jam passibus AnglosHunc virtutis honor jam primo a limine vitae,Aetheriumque decus signis comitatur apertis.Cujus cuncta licet nequeam, tamen ultima malimCommemorans operum vestigia tangere versu,Quis pateant interna sacrae fundamina mentis.Tu, rogo, summe, juva, donorum Spiritus auctor:Te sine nam digne fari tua gratia nescit.Flammivomisque soles dare qui nova famina linguis,Munera da linguae, verbi tua dona canentis.

CAPUT II. Quomodo puer Dei Cuthbertus per infantem sit praedicto episcopatu admonitus.

(0577B)Alma Deo chari primo coelestis ab aevoVita micat, famuli lator quem muneris altiVera vocat Christus speciali ad gaudia dono,Aurivagasque feri pompas contemnere saecli,Corque polo stabilire docet, quem denique dulciPrima magisterio per tempora dirigit aevi,Quandoque provectum sublimibus inferat astris.Forte vago gracilis dum gramine luderet aetas,Intererat vacuis simul indoles alma palaestris,Subque levi aetas sumpsit luctamine palmas.Sed Dominus digno puerilia sensa magistroCorrexit; tenero nam de grege parvulus infansViribus admonuit dubiis ne fidere mallet,Et festina brevi consumere tempora luxu:Sed stabilem Domini mentem firmaret amore.(0577C)At puer infantis risit sacra famina nolens,Octennis trimum despectus habere magistrum.Qui genuit, et luctu faciem perfundit amaro.Solvitur in lacrymas luctus, cunctique vicissimUnius incertos satagunt abstergere fletus:Nec valuere tamen solatia rapta novari.Hunc pia complexum Cuthbertus ad oscula mulcet,Obsecrans siccare genas, deponere luctus.Excipit et moesto justas de corde querelas:Quid te, chare, levi subdis per inania ludo,Quem Deus aetherio sublimis honore sacravit,Praeficiens populis, coeli quibus atria pandas?Ingenuum stadio nunquid concurrere servisFas erit, aut vulgi antistes similabitur actis?(0577D)Linque tuis ergo tam dissona frivola factis,Devotusque Deo sacrum conjungere pectus.Haec ait, et pueri grandaevum in pectore sensumSpiritus instituit cunctum comes almus in aevum.Nec mirum, infantes mysteria pandere Christi,Lactentumque sacer repleat si viscera flatus,Qui facit humanas asinam reboare loquelas.

CAPUT III. Quomodo genu dolente claudus effectus sit, et angelo medicante curatus.

Parvulus interea subiti discrimine morbiPlectitur, atque regit vestigia languida pino.Cumque die quadam sub divo fessa locassetMembra dolens solus mitis puer, ecce repente(0578A)Venit eques niveo venerandus tegmine, necnonGratia cornipedi similis, recubumque salutat,Obsequium sibi ferre rogans. Cui talia reddit:Obsequiis nunc ipse tuis assistere promptusVellem, ni diro premeretur compede gressus.Nam tumet ecce genu, nullis quod cura medentumTempore jam multo valuit mollire lagonis.Desilit hospes equo, palpat genu sedulus aegrum,Sic fatus similae nitidam cum lacte farinamOlla coquat pariter ferventi . . . . .Hocque istum calido sanandus inungue tumorem.Haec memorans conscendit equum quo venerat, illoCalle domum remeans. Monitus medicina secuta est,Agnovitque sacer medicum venisse superniJudicis a solio summo, qui munere clausos(0578B)Restituit visus piscis de felle Tobiae.

CAPUT IV. Quomodo ventis oratione mutatis, rates in Oceanum delapsas revocaverit ad littus.

Hinc sacra majori firmatus robore corda,Celsithronum didicit precibus pulsare Tonantem.Est locus insignis fluvii super ostia Tini,Eximio jam tunc monachorum examine pollens:Qui veherent dum ligna feri per terga fluenti,Fluminis et venti subito feriuntur ab ictu.Quinque fuere rates, rapido quae gurgite cunctaeOceani cavum pronae labuntur in aequor.Jamque oculis abstracta procul, velut aliger undisMergulus innaret, paret per caerula puppis.Egreditur fraterna cohors, et poplite flexoAethera suscipiunt, vitam, pacemque precantes.(0578C)Servatur sed hoc [ F. haec] puero victoria lecto,Qui tum forte aliae jam stabat in obice ripae,Vulgus et innumerum grandisque caterva ridentum,Gaudia nam reprobis sunt tristia fata proborum.Noxia, qui dixit, linquamus gaudia, fratres,Condoleamus et his quos verbera moesta fatigant;Vel Dominum potius, qui flabra creavit et undas,Oremus, dignetur iter donare salutis.Rustica sed justis dissentit turba suadelis;Ille genu flexo vultu mox presserat arva:Mutantur venti, ratibusque in littora jactisErubuit laetum viso pro numine vulgus,Glorificatque Deum, firmet qui vota suorum.

CAPUT V. Quomodo cum pastoribus positus animam sancti Aedani episcopi ad coelum ferri ab angelis aspexerit.(0578D)

Haec inter, teneros laetis dum collibus agnosPasceret, ecce vigil nocturnis cernit in hymnis,Ignea sidereis fulgescere castra maniplis,Atque polis sanctum rutilae per gaudia pompaeFerre animam, sociisque sopor quos presserat infit:Heu! miseri lento premimur qui pectora somno,Cernere nec vigilum coelestia facta meremur.Pervigil en modico magnalia tempore creviTanta Dei, bifores portae reserantur olympi,Inditur aetheriae felix qua spiritus aulaeAngelicis comitatus ovans, qui sidera flammis(0579A)Transit, et Altithronum gaudet modo visere Regem.Antistes fuit iste reor, plebisve sacratae,Summus in arce nitens, comitum quem flammea tantisExcipit aethra choris, lucisque ad lumina vexit.Discite, pastores, vigili tutamine mandrisInsidias noctis, furvosque cavere leones,Vobis ut angelicae pateant sacra carmina laudis,Bethleaque Deum cernatis in arce potentem.Haec memorans trepidas socio sub pectore laudesAccendit, miranda fides rerum. Aedanus illeTempore decessit Domini orans laetus ad aulam.

CAPUT VI. Quomodo idem Aedanus tempestatem nautis praedicens, oleum quo mitigaretur dederit.

Gesta sacerdotis hujus veneranda per orbem,(0579B)Et doctrina nitet, memori narranda relatu.Tangere sed breviter exemplis sufficit unum.Presbyter undisoni quidam vada caerula pontiScandere jussus, adit supplex oracula vatis,Seque suosque rogans precibus tutarier almi.Antestes cui celsus ait: Petis aequor ut altum,Obvius adverso insurget Septentrio flatu,Venti sed fremitus, tempestatesque sonorasChrismate quod dederim promptim lenire memento.Unguine tunc sumpto nautae praepinguis olivae,Aequora conscendunt, velique patentibus alisSulcabat media puppis secura profundum.Cum subito gravis instat hiems, furit undique pontus,Tardans abreptae vestigia coepta carinaeImmisso tandem pinguis medicamine guttae,(0579C)Mansuefacta feros componens unda tumoresPandit iter laetum. Virtus sic una gemelloEffulget radio; dictis qui tristibus anteTerruerat, prompto relevat solamine moestos:Quique prophetali praefatur mente futura,Ipse elementa suis refrenat turbida jussis.

CAPUT VII. Quomodo Cuthbertus, iter faciens, cibum caballo indice repererit.

Rursus casta Deo Cuthbertus pectora plenus,Ingrediens itiner, pluvio concluditur Euro,Frigora quaque volans percurrit sidera nimbus,Divertitque rigens veteris sub tecta tabernae,Condiderat pecorum qua sola per avia custos,Parieti et adnectit quo venerat ipse caballum.(0579D)Exspectansque udos Dominum componere flatus.Divinis horam dum sacrat laudibus almus,Cernit equum subito ipsius decerpere morsuTecta casae, fenique fluunt in fasce cadentisMista pio juveni summo convivia dono:Qualia siccato meruisti gramine quondamFlammeus aetherias vates qui scandis ad auras.Ergo sacer calidi panis, carnisque supernaJam dape pastus agit grates, positisque procellisCarpit iter gaudens Christo comitante serenum.

CAPUT VIII. Quomodo angelum hospitio recipiens dum panem quaerit ministrare terrenum, coelesti ab eo remunerari meruerit.(0580A)

Hinc majora petens monachis Hrypensibus, almusCorpore, mente, habitu factisque adjungitur; et moxPonitur hospitibus famulus, justoque libenterSubditus obsequio, celsae de moenibus aulaeCernere promeruit gaudens, et pascere civem.Hospitis hic habitum mediae sub tempore brumaeAdvenit, Vatisque humili de more receptus,Aptos abluitur sacros, quique algida blandoPalmarum acclinis mulcet vestigia fotu;Subnixusque rogat dignetur ut usque morari,Defessus laetis dapibus quo membra noventur,Ne frigusque famesque nivosaque flabra Decembri(0580B)Ingeminent itiner longo sub calle rigentis,Qui matutinis advenerit algidus auris.Atque reluctantem, summi per regna TonantisAdjurans, tandem sistitque famemque repellit,Digreditur cupiens panem deferre calentem,Hesternae quod tantum superessent fragmina coenaeConvivam rediens quaerit, sed nulla viantisSigna pedum niveo quoquam conspexit in arvo.Interiora petens roseo nidore refertaRepperit haec, mirum dictu! pariterque tueturTres inibi e nitido fulgentes polline panes,Talia dum pavido Cuthbertus pectore fatur:Cerno quidem, aetheria descenderat hospes ab aula,Cognatisque levis se reddidit aliger astris,Pascere, non pasci veniens, et fercula portans,(0580C)Qualia non surgunt nostrae de germine messis.Lilia nec caudent, nec sic rosa fulgida fragrat,Nostraque mannifluo spernuntur mella sapore.Non haec ergo meus tosto de viscere fornax,Sed, paradise, tuus gignit sacra munera fructus.Nec mirum nostras dives quod respuit escas,Perpetuum vitae fruitur qui pane per aevum.Nam vir mente Deo devotus, et ore jocundus,Sanctificos Patrum Domini sub laudibus actusCommemorare solens, proprios quoque saepius infert,Egerit aetherio tantum quos teste triumphos.

CAPUT IX. Quomodo animalia maris, in quo pernox oraverat, illi regresso praebuerint obsequium, et frater qui haec videbat, prae timore languescens, ejus sit oratione recreatus.

(0580D)Interea juvenis solitos nocturnus ad hymnosDigreditur, lento quidam quem calle secutus,Illius incertos studuit dignoscere gressus.Ad mare deveniunt: collo tenus inditus undisMarmoreo Cuthbertus, agit sub carmine noctem,Egreditur ponto, genibusque in littore fixis,Expandit geminas supplex ad sidera palmas.Tum maris ecce duo veniunt animalia fundo,Vatis et ante pedes fulva sternuntur arena:Hinc gelidas villu, flatuque foventia plantas,(0581A)Aequoreum tergunt sancto de corpore frigus:Supplice tum nutu sese benedicier orant.Qui parens votis, verbo dextraque ministrisImpendit grates, patriasque remittit ad undas,Ac matutino tectis se tempore reddit.Haec comes ut vidit, perculsus corde pavore,Semianimem curvo flatum trahit abditus antro.At revoluta dies noctis cum pelleret umbras,Aeger adest vati supplex, genibusque volutusSe poscit Domino prece commendare profusa,Inciderit moestam subito quod pondere noctem.Num nostrum e speculis, dixit, tentando latenterLustrabas itiner? sed nunc donabitur errorJam tibi poscenti, retices si visa quousqueDecedam mundo. Summique exempla magistri(0581B)Exsequitur, misso renovans qui lumine caecoPraecipit auctorem reducis celare salutis.Tum prece languorem pellit, culpamque relaxat.Inque dies meritis crescendi summa TonantisGratia testis adest: pandunt miracula mentem;Jamque prophetalis stellanti e culmine virtusCandida praerutilo irradiat praecordia flatu.

CAPUT X. Quomodo nautis tempestate praeclusis serenum mare ad certum diem praedixerit, et orando cibos impetraverit.

Pictorum interea puppi defertur ad oras,Sed reducem rigido tardant freta clausa Decembre.Cumque fames, frigusque, marisque pericla furentis,Nubila cum tonitrus, cum grando, polique micantesExterno trepidos quaterent sub littore nautas,(0581C)Venerat alma dies, natus qua corpore signisEnituit Christus coelorum gloria terris.Ille, ut erat placidus, blando sic pectore fatur:Quid, rogo, tanta tenet nostras ignavia mentes,Tam fera quin ullo scindamus vincula nisu?Cernitis aequoreo canescat ut aggere tellus,Aer aquas manat, glacies mare, nox tegit aethram;Corda fame tabent, hominumque juvamina desunt.Ergo Deum restat precibus pulsare supinis,Rubra suis quondam pelagi qui limina pandit,Nube domum, nimbo panem dat, pocula saxo,Noctis et horriferas flamma duce discutit umbras.Tanta dies praesens cujus de munere donoPromeruit, quaterna magi thesaura ferentes,Mortalem, Regemque, Deumque tuentur et orant;(0581D)Quo lavat ipse suo Dominus baptismate mundum,Clausa diu reserans credentibus aethera saeclis;Dulcia quo fontes flagrant de gurgite vina,Munere deque rubent Domini per pocula lymphae:Sic quoque nostra Deo remeant duce prospera, credo,Illum si rogitans firmet fiducia pectus.Haec ubi dicta, freti socios sub littore sistens,Suerat ubi vigiles supplex jam ducere noctes,Ceu decisa videt piscis tria viscera frusta,Et genibus Dominum positis veneratus adorat,Laudibus accumulans fidei venerabile donum.Tot superant, vates, convivia solibus, inquit,Conditor aequavit; quibus actis, aequora placans(0582A)Navigero patrium nos calle reducet ad arvum.Tum laribus torrent epulas, gratesque gerendo,Exhibita triduo recreant dape coelitus artus,Quae nova mellito testantur dona sapore.Jamque die quarto laetis cessantibus austrisBlanda salutiferum capiunt trans aequora portum.

CAPUT XI. Quomodo, iter faciens, aquila ministra, viaticum et percepturum se esse praedixerit et perceperit.

Inde sacerdotis meritoque graduque potitusTendebat populos vitae renovare fluentis.Forte viae comiti, sed praescius ipse futuri,Fare sodalis, ait, quo fercula sumere mens sit?Haec et ego, dixit, dubio sub pectore mecum;Prandia non tulimus vasis, domus hospita non est,(0582B)Jejuni fessique itiner complere nequimus.Respondit senior: Domino si fidere discas,Providet ille dapes, vatem qui pascere corvosJussit. Jam aspectas aquilam vaga flabra secantem?Nos valet hac etiam Omnipotens satiare ministra.Dumque iter inceptum peragunt, venere sub amnem,Et volucrem rubro quae celsa sub axe volaratMarmoris in ripa residere tuentur. At altus,Cernis, ait vatis, nostram super aequora servam?Curre rogo, et Dominus misit quae munera defer.Attulit at piscem; medium secat, atque ministraeParte famem pellit, firmant sua pectora parte.Utque viam superant jussis lymphisque salutisPandit iter populis, coeli per regna vocandis.

CAPUT XII. Quomodo praedicans populis phantasti, cum subito ignem diaboli et praeviderit venturum, et venientem exstinxerit.(0582C)

Tempore non alio pandens coelestia terris,Impia jam pulchre ludibria prodidit anguis.Namque repente sacris immiscet talia dictis:Panduntur quoties vobis mysteria regni,Cor decet attentum sensusque adhibere benignos,Ne vaga pestiferi laudat [laedat] vos aura chelydri,Qui sacra perversus conamina vertere nitens,Gaudet vel modica turbari nube fideles,Ut nos alloquio Regis visuque superniAbducat fallax vilis quasi servulus hostis.Hos inter monitus vacuo de fomite surgensVicinas rapit ignis edax sine viribus aedes;Quaque faces volitant, ventus juvat, it fragor astris.(0582D)Exsilit elusum trepido phantasmate vulgusFestinum, ignivomis unda succurrere tectis.Nescia sed fusis fallacia cedere lymphis,Ipsa sui levitate perit, patriasque sub umbrasPompa redit, vanusque vagis dolus abditur antris.Confusi rediere domum; veniamque precantesExorant proni vatem, fragilesque superbiSe gaudent agnosse dolos; ac tela tyranniSpiritus exstinxit, sacri quae praescia virtus.

CAPUT XIII. Quomodo flammas cujusdam domus ardentis oratione restinxerit.

Quin etiam veri flammis crepitantibus ignes(0583A)Arida diriperent tecti dum culmina quondam,Incubuit precibus ventosque laresque retorquensVoce pericla fugat, juvenum quae dextra nequibat.Nec mirum vati fragilem cessisse caminum,Igniferis Satanae qui spicula torta pharetrisAetherio suerat umbone relidere Christi.

CAPUT XIV. Qualiter daemonium ab uxore cujusdam necdum adveniens ejecerit.

Vir venit ad procerem, trepidisque precamina supplexVocibus ingeminat. Lethi sub limine conjuxChara jacet, jam artus sensu fugiente rigescunt;Vita tremens tantum sub pectore fervet anhelo.Mitte, precor, Christi modo qui mysteria portet,Spiritus ante fugat quam pallida membra relinquat.(0583B)Dumque parat jam vatis iter quem mittat in istud(Tempore namque fuit Lindisfarnensis in illoPraepositus cellae), secreto numine discitNon lethi commune genus, sed daemonis atriSaevitiam misere diris incumbere poenis.Se magis exhibuit, subeunt iter, ecce repenteSolvitur in lacrymas ductor, et pectore tristiSedulus horrescit veniens, ne vatis amatamDilectamque diu vesano corda furorePressam si cernat, priscae suspicio vitae,Surgat, et antiquam laedat nota improba famam.Namque ministeriis assistere sedula vatisConsuerat, bibulasque aures praebere docenti.Ille pio tetricas relevat solamine curas.Quid gemis, et taciti liquefactus ab igne camini(0583C)Ablueris tristi jam pectoris indice lympha?Anne putas adeam charae cum tecta sodalis,Illam posse capi nexu bacchante chelydri?Vinci qui crebris solitus conflictibus, et nuncVictrici fidei gladio superabitur hostis.Femina quin potius venientibus obvia nobisIstas excipiet sanae jam mentis habenas.Dicta fiunt: venere domum, fugit efferus anguis,Occurrit mulier sospes, dextraque prehendensFrena, rogat vatem descendere adireque tectaDignetur famulae, pandens nova dona salutis,Ejus ad adventum fugiens ut cesserit hydros.

CAPUT XV. Qualiter anachorisim meditatus, apud Lindisfarnenses monachos vixerit.

(0583D)Talia mirantum fragili ne laude supernaeCoelestisque exsors famae foret, abdita mavultSecreti lustrare Deo, quo teste valeretLaudis ab humanae liber munirier aura,Cumque sui primo jussis antistitis actusFratribus exemplo virtutis pandere callem.Fit monachis socius, quos Lindisfarnea glauciInsula clara maris refluis circumluit undis,Inque brevi qua plura nitens per signa coruscusErigit innumeros pulsis languoribus aegros,Hostis et atra crucis rutilo fugat arma tropaeo.(0584A)Quae facie quamvis absens, sed pectore praesensConterit, et foedo Christi domum ab hospite mundat.Internam quid enim coner describere vitam?Quam dulcis sermone, gravisve actibus, et quamAccensam lacrymis acuarit ad aethera mentem,Cum decus externum puri sit pectoris index!

CAPUT XVI. Qualem sibi in insula Farne pulsis daemonibus habitationem fecerit.

Tandem Farne petit senior, cupitisque potitusSedibus, indigenas patria fugat impiger atros.Illa prius nam horrens larvalibus insula flabrisArcebat humana minis consortia caecis.Quam Domini mox servus adit; cruce territus atroxTurbo fugit per inane vagi quasi portio fumi.Illa serena tenens pereunte tyrannide regna,(0584B)Terrestri aetheriam sacer aggere condidit urbem,Atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes.E quibus astriferum tantum aspectare cacumenPosset, et a celso secretus Rege tueri.Haec et ut in cunctis divina patesceret almiVirtus, missilibus firmavit moenia saxis,Vix quae bis terni cervice subire potentes,Ille sed asportans muris imponere solusSufficeret, summi dextra comitante Tonantis.

CAPUT XVII. Qualiter precibus aquam de arida produxerit, qui etiam bibendo quondam aquas in vina converit.

Fontis inops fuerat locus hic, sed sanctus amoenamExcutit insolita precibus dulcedine lympham.(0584C)Haec sacri media Cuthberti nata sub aulaPraebet adhuc cunctis suavem potantibus haustum.Nec mirum hoc Domini famulum potuisse mereri,Qui quondam saliente sitim dum pelleret unda,In meracum latices valuit convertere nectar.

CAPUT XVIII. Qualiter a messe quam sua manu severat volucres abegerit.

Quique suis cupiens victum conquirere palmis,Incultam pertentat humum proscindere ferro,Et sator edomitis anni spem credere glebis.Dumque seges modico de semine surgeret ampla,Tempus adest messis, rapidae sed forte volucresFlaventes praedare senis nituntur aristas.Talia qui placidus saevis praedonibus infit:(0584D)Quid, precor, illicito messem contigitis ausu,Quae vestro sulcis non est inserta labore?Pauperies an vestra meam transcendit, ut istudIncurvam merito falcem mittatis in aequor?Quod si forte Deus jubet his instare rapinis,Non veto; sin alias, vos finibus indite vestris.Dixerat, et cessit mox plumea turba, nec ultraMilitis audebat Domini jam laedere jura,Quem potius dulci pacis quasi foedere nexuUnanimemque sui generis redamabat amicum.Nam teneras ceu pastor oves hanc ipse gerebat.

CAPUT XIX. Qualiter corvi noxam quam viro Dei intulerant, precibus et munere purgarint.(0585A)

Discindunt corvi nigro sub crimine pactum,Effringuntque domus, ruptoque e culmine culmosIn propriae gaudent transferre cubilia prolis.Hos vatis cessare monet; spretisque suadelis,Hospitium fratrum quid (ait) laceratis? abite,Hujus et extorres patriae durate per aevum.Dixerat, et tristes abeunt, triduoque peractoAlter adest vati, pedibusque volutus et alisLugubre sparsis veniam reditumque precatur.Patrata qui pace redit, sociumque revisit.Tandem ambo veniunt alacres, adipemque suillamSecum digna ferunt voti dona, unguine cujusCalciamenta pius mollire valeret, et exin(0585B)Innocuo condunt illic sua tecta paratu.Quid fera praetumido cervice superbia ferves?Cerne viam corvi, et caecum depone furorem,Qui precibus noxam fletuque et munere purgat.Nec pudeat vitae volucrum de pectore formamSumere, cum moneat Sapientia: Respice callesQuos formica terat, sensumque addisce sagacem

CAPUT XX. Qualiter ejus necessitatibus etiam mare servierit.

Quid referam aequoreas justo famularier undas,Obsequiumque illis elementa impendere, qui seImperiis subdunt devota mente supernis.Namque suis casulam structurus ibi usibus aptam,Quam bases a ponti fulciret parte, rogabat(0585C)Conveniens operi fratres adducere lignum.Qui obliti rediere, maris sed proximus aestusAttulit; et, mirum dictu! jam limine in ipsoQuo fuerat corde illius, fundamina tectiPandere deposuit, hominumque oblivia pontusIncrepat, et nautas sua concutit unda pudore.

CAPUT XXI. Quomodo multis ad se venientibus monita dans salutis, fragiles exposuerit antiqui hostis insidias.

Fama citat multos vatis pia quaerere dicta,Et bibulas adhibere sonis coelestibus aures,Quos varia cordis fessos a clade levaret.Mitis at ille sacro renovans solamine moestos,Gaudia summa poli cunctis fluxosque caduciCommemorat luxus saecli, variasque malignum(0585D)Tendere decipulas, Domini qua nudus amoreLabatur misere sensus; sed tela fideiPerrumpant vacuas nullo discrimine fraudes.Me quoties, inquit, celsa de rupe nefandiPraecipitem mittunt! quoties ad pectora saxaActa rotant! nullo noceor sed hostis ab ictu,Credite, nec laesit summas offensio plantas,Nec modicus saltim tetigit praecordia terror.Nec quasi summa meae stupeatis culmina vitae,Blanditias quod ego luxu fallente superbasCalce terens, Domino cupiam secretus adesse.Arctior est monachi, quae semper subdita jussisVita sub imperio servit devota parendi,(0586A)Excubiasque, famemque, preces, manuumque laborem,Ad votum gaudent proni frenare regentis.Me quorum multos vitae per culmina novi,Perque prophetatis radios praeire sophiae,Boisilus e quibus est Mailrosi gloria coetus,Quem totam memini quondam mihi pandere vitam,Quae me venturi restabat in ordine saecli,Unius et solum superat sententia verbi,Quam cuperem nunquam, faciat Deus arbiter orbis.Haec sacer aiebat senior, quia praescius ipsumPontificem altiloquo praedixerat ore futurum.

CAPUT XXII. Prophetia ejusdem de vita Ecgfridi regis, et episcopatu suo.

Cumque pium cuncti gauderent visere vatem,Ejus et oratu cordis componere fluctus;(0586B)Ecce alios inter signis sublimibus actaRegia virgo venit, regis quae sponsa perennisVirgineos, paradise, tui sub gaudia regniMater casta choros generat, vatemque precaturDignetur famulam monitis firmare supernis.Annuit, et, pelagi superato gurgite, puppi,Progreditur, dictisque illam dum affatur amicisFemineis subito rogitat sic anxia curis.Jam claret meriti te prae fulgore nitentisPraescia venturis intendere lumina saeclis.Dic ergo, adjuro summi per regna Tonantis,Ecgfridus imperium quod sit recturus in aevum?Vera cui dubio pandit sermone prophetes.Regna vocas longaeva virum, quae quamlibet annis(0586C)Centenis extenta, brevi claudentur in hora,Et nihili unius luxus reputabitur anni,Mors ubi languentes diffunditur atra per artus.Quae gemit, et lacrymis praesagia tristia deflens,Quem, rogo, linquet, ait, regni qui sceptra gubernet,Cum fratre et nato careat? Cui talia vatis:Cernis ut hoc pelagus late vaga regmina fundat?Forsan et haec inter Dominus sibi servat, et hujusQui regat imperii lectus moderator habenas,Ecgfridus utque tibi fratris nectatur amore.Audet adhuc supplex virgo pulsare prophetem:O variis hominum finduntur pectora curis!Pars nancto gaudet mortalis culmine pompae.Pars cupiens gazas luxu populante fugacesPauperiem nullo deponit fine perennem.(0586D)Tu licet oblatum mundi contemnis honorem,Vilibus et mavis secretus condier antris.Pontificis summi quamvis potiundus honore,Quo nil nostra gerit merito sacratius aetas.Non ego, respondit, dignum me tanta subireCulmina, jam fateor Domini sed dextera nullisEffugitur coeli terraeve marisve latebris.Qui si tanta gradus jubeat me pondera ferre.Credo brevi laxet, transacto et forte duorumCurriculo annorum absolvar, rursumque adunatisGaudens secretis reddar. Sed tu quoque nostrumAelfleda colloquium perpes reticere memento,Absolvar donec vinclis et carcere carnis.(0587A)Nec mora, veriloqui complentur in ordine dicta.Ecclesiae jussis, precibus, lacrymisque coactus,Vatis et ipse genas luctu perfusus amaro,Dulcibus extrahitur latebris, populisque regendisPraeficitur, modio lateat ne tecta lucerna,Sed jubar alticomum Domini diffundat in aedem;Ecclesiam gemino qui rexit episcopus anno,Et priscis properavit ovans se reddere lustris.Utque satis fieret vatis per singula dictis,Sol magnum explevit solitis sub mensibus annum,Pictorum infesto dum concidit Ecgfridus ense,Et nothus in regni frater successit honorem,Scottorum qui cum versatus in incola terrisCoelestem in tanto spirabat corde sophiam.Nam patriae fines et dulcia liquerat arva,(0587B)Sedulus ut Domini mysteria disceret exsul.Hujus nunc Tyrio venerabile pignus in ostroJure datas patrio sceptri jam tractat habenas.Utque novus Josia fideque animoque magis quamAnnis maturus, nostrum regit inclytus orbem.

CAPUT XXIII. Quomodo in episcopatu monasticam non deseruit vitam.

Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,Mente manu fulget Cuthbertus et ore coruscus,Commissosque greges precibus monitisque tuetur.Pauperibus qui dives, inops sibi, blandus amaris,In turbis monachus; neque enim vel tegmina sueta,Arida vel eremi mutari fercula curat.Virtutum titulis auget miracula mentis,Quae lyrico liceat cursim contingere plectro,(0587C)Ne potior lassis generet fastidia versus.CAPUT XXIV. Quomodo uxorem comitis per presbyterum suum aqua benedicta sanavit.

Doctor ubique pius coelestia dona ministrans,Per comitis tulit arva gradus, quem languida conjuxTristabat perpessa luem lethoque propinquans.Alma salutiferae cui vatis munera lymphae,Presbytero famulante, dedit, tabemque removit:Moxque illi obsequium praebebat femina sospes.

CAPUT XXV. Quomodo puellam chrismate perunctam a dolore capitis laterisque curavit.

Tempore non alio laterali tacta doloreVirgo premebatur, capitisque gravedine fessa,Aegra diu gemuit: sacro quam chrismate tinctamAntistes rediviva novat per dona salutis.CAPUT XXVI. Pane a viro Dei benedicto sanatur infirmus.(0587D)Vir pater ipse domus morbo depressus acerboCogit amicorum suprema ad fata cohortes.Conveniunt plures: cui forte ibi protulit unusQuem sibi quondam almi doctoris dextra rogantiSacrarat dederatque pio pro munere panem.Intingunt lymphis potandum, suscipit aeger,Moxque medelifero morbi cessere sub haustu,Laxatosque salus rediviva subintrat in artus.

CAPUT XXVII. Oblatum in itinere juvenem moriturum oratione revocavit ad vitam.(0588A)Nam commissa vigil dum lustrat ovilia pastor,Ecce iteris medio juvenis torpentia lectoMembra ferunt, aegre suspiria saeva trahentes,Utque juvet miserum rogitant. Qui protinus omnesEjicit, et precibus languentes impiger artusErigit et comitem sociis mirantibus addit.

CAPUT XXVIII. Tempore mortalitatis morientem puerum matri sanum restituit.

Tempore quo pestis vastabat dira Britannos,Dona sacer coelestia spargit ubique salutis.Ferre videt moestum nati moritura parentem:Funera seminecis compassus et ipse dolentiBasia dat puero, matremque affatur amaram:(0588B)Linque metum lacrymasque, puer sanabitur iste,Et tua tota domus mortis hac sorte carebit.Cujus dicta salus puerique domusque secuta est.

CAPUT XXIX. Quod omnia gesta illius enumerari non possint.

Dicere quid coner quae nullo edicere versuSufficiam? Quoties languorum tabe peresosInvalidosque potens jam verbo erexerit artus,Quotque focos febris sacra represserit unda,Qualiter egestas fontano e gurgite lymphasFecerit in laetum vini transire saporem!Spirituum quoties per devia fugerit horror,Cuthberti consueta minis se linquere fassus(0588C)Pectora, et ignivomas barathri sub cogier umbras,Absentisque etiam poenis se plectier atris!Virtutesque sacri numero quid prendere certemTanta prophetalis quem gratia fulsit honorisJam puroque poli qui pervolat aethera visu?

CAPUT XXX. Interitum Ecgfridi et militis ipsius, quem praedixerat futurum, in spiritu videt absentem.

Pictorum interea premeret dum regna duelloEcgfridus, atroces misero jam fine furoresCedere mente vigil satis prospexit; et oraPerfusus lacrymis, suspiria fundere crebraIngeminat, nunc arva tremens nunc aethera cernens.Forsan, ait, noster confecto miles agoneSortitur Domino decretum judice finem.(0588D)Planius hunc rogitant eventum dicere pugnae,Agnita qui dubia sic celat voce pericla.Cernite, filioli, novus ut stupor aera turbatNam Domini secreta latent arcana, nec ullusSufficit Altithroni vestigia prendere Regis.Non multi fluxere dies, cum dira nefandamFama necem caneret plebis procerisque, sub illaConfectam moerens qua vatis dixerat hora,Absentem cernens quam creverat ante futuram,Rectoris cum virgo rogans perquireret aevum.

CAPUT XXXI. Quomodo vir Dei Hereberhto anachoretae obitum illius praedixerit, comitatumque illius a Domino precibus obtinuerit.

(0589A)Tunc venit Hereberhtus, erat qui nexus amorePraecipuo vati, illiusque per avia celsaEdoctus monitis vitam secretus agebat;Sed cupiens solitis sacri firmarier orsis.Qui dum sidereis verbi devota vicissimCorda rigant dapibus, Cuthbertus talia jungit:Nunc decet hunc epulis et linguae ducere festis,Frater amate, diem, semper quia pectore nexosNos Genitor rerum facie conjunxit, et anteVisere nos tribuit lethi quam jure, resolvi.Idcircoque poli callis nunc ore petendus.Toto nunc animo pulsanda est janua vitae,(0589B)Dum licet aethereis succendere mutua flammisPectora. Nam properans lethi me tempus adurget.Ille ubi percepit venerandi dicta prophetae,Corruit, obsecrat, moeret, lacrymatur, et infit:Me, rogo, ne linquas, charique memento sodalis,Aurea ne rutili penetres cum limina regni,Carnis ego tenear solus sub carcere clausus:Dignius alta poli famulo comitatus adibisRegna libens; ideo supplex deposce Tonantem,Ut parili terris premimur qui mortis in umbra,Aeternae pariter lucis migremus ad oras.Incubuit precibus vatis, sociumque gementemExorat siccare genas, deponere fletus,Se precis auditu, Domino miserante, potitumQuid morer? unius ambo sub lance diei(0589C)Decedunt mundo, Dominique feruntur ad aulam.Longo sed torrens Hereberthus membra camino,Ignea decoctum tandem super aethera flatumEmisit, credo flammis ut mundior illisAequaret socium, juncto qui sidera passuScandentes, juncta mercede fruuntur in aevum.

CAPUT XXXII. Animam cujusdam qui de arbore cadendo mortuus est, ad coelum ferri conspexit.

Sederat ad mensas, epulis sed pastus Olympi,Vatis ab humanis subito secernitur escis,Concutit ossa pavor, tremefactaque dextera cultrumLinquit, et attonito vibratur corde timore.Aelfleda perquirit quae forte assederat illi,Forte recens veniat tanti quo causa tremoris.Venerat angelicus, respondit, ab aethere coetus,(0589D)Deque tuis secum praelecto milite castrisAurea dulcisonis remeabat ad astra triumphis.Inquirit nomen. Cras mystica, dixit, ad altarObtulero cum sacra mihi, nomenque modusqueQuo petit astra, tuis pandetur in ordine dictis.Quo misso festina suos cursore per omnesJam tandem mane ediscit, vatique sacrandisIntento votis precibusque, renarrat ad aras,Frondiferi quemdam nemoris dum scanderet alta,Caederet ut pecori arboreo de pabula cono,Deciduum membris animam posuisse solutis,Illoque humanis ablatum in tempore rebus,Quo sacer aetherias raptum cernebat ad auras.

CAPUT XXXIII. Post duos annos episcopatus vitam repetit solitariam.

(0590A)Ecclesiam gemino qui postquam sedulus annoPontificis de jure regit, verbique fluentisVivida prata rigat, tanti venerandus honorisLinquere perstat onus, eremique reclusus arenaMalebat Satanae tetricis pulsarier armis,Quam imperiti vacuos vulgi captare favores.Desidiam generat quia laus blandita clientum,Perpetuis ac lucta beat perfecta coronis,Maxime praesagio admonitus cum spiritus orsisMortis adesse sibi gauderet tempus, et almamSecretus cuperet mentem renovare, priusquamFluctivagis saecli curis defessus obiret.

CAPUT XXXIV. Languens in ipsa insula corpus suum poni praecepit, simul et de gloria posthuma commemorans illius.

(0590B)Quem dilecta sacris mox reddidit insula muris,Tangitur ingenti sensim pia membra dolore:Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,Dulcibus egreditur castris, sociamque catervam,Quae fesso gaudebat ovans servire parenti,Blandiloquis studuit creber firmare suadelis:Discite, filioli, fragilis retinacula saecliRumpere, et aeternas animo jam condere gazas.In dubio pendet contemptus honorque caducusStamine, quo discunt meritis pia pectora justisHaudquaquam volucri sub tempore quaerere laudem,Quo nemo latebras clausi vel noscere cordisPraevalet, inventis vel digna rependere gestis;(0590C)Puro sed visu portam speculantia regniQuod dabit aetheriae dignis Rex inclytus aulae,Condere oliviferis malunt sua lumina vasis.En me sidereas animo spirasse supinoJam stupuistis opes, sed pectoris abdita soliClaustra patent Domino, carnis quae pondere ruptoIncipient certis jam credo patescere signis.Sed, precor, insistens pulsat quia limina lethum,Hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus:Spero licet flabris gelidisve absumar in undis,Obvius in puncto Christo veniente resurgam.

CAPUT XXXV. Graviora se dicit in extremis superasse certamina.

Talia dum senior socias iteraret in aures,(0590D)Praecipit ad tempus remeant. Qui caerula puppiExsuperant, fratrumque trahentes agmina secum.Quinque dies postquam clausi ferventibus undisTardarant, tandem redeunt, ac supplice fletuImpetrant chari secum genitoris ut artusCondere jam liceat. Vatis quibus haec superaddit:Qui cupit altithronum victor conscendere regnumTurpiter infecto devitet cedere bello,Et magis extremi nevi superatus agonis,Jam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis;Qui longo nitens vacuare labore fideles,Ultima jam majore quatit sub tempora pulsu.Denique me crebris primaevo a flore nefandus(0591A)Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierumPugna dolos superat transacti temporis omnes.Sed facile infandi, Christo duce, tela repressi,Cum nec parva cibi potusve alimenta darentur,Tabenti licet ista loco nec membra moverem.Vos quoque celsa, precor, servetis jura perennes,Coelestis Patrum vobis quae regula cavit,Ipse vel exiguis fueram quae promere dictis,Dum sata quae proceres summi seruere rigarem.Quamlibet et rapidis assurgat turbo procellis,Omnia ferte fide, regni vi quaeritur aula.Fundatique petra gravibus ne cedite nimbis:Torrentum furias, Aquilones temnite saevos,Ultima jamque Patris maneat sententia cordi.Expedit istius patriae vos linquere fines,(0591B)Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,Quem sacra divinis depinxit littera chartis.Nec quia multorum cineres locus iste sepultet,Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,Vos favor aut vacuae tentet vaga gloria laudis.Illi nam meritis gaudent super astra coronis.Haud aliter nostris stadio nos currere plantisConvenit, et propriis bravium comprendere palmis.Nec loca propter homo merito venerabilis exstat,Sed locus ob homines exstat venerabilis almus.Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,Instat enim tempus carnis quod debita solvam,

CAPUT XXXVI. Quomodo ministrum suum a profluvio ventris sanaverit.

Talibus attoniti lacrymant rogitantque gementes,(0591C)Saucia secretis condat ne membra latebris:Sed lethi et vitae confinia summa tenentemFraterno coram relevet solamine flammam.Vel sacra suscipiat saltem sub tecta ministrum,Qui obsequio fragiles procuret sedulus artus.His motus vertit dum lumina blanda per omnes,Aspiciens fratrem longa cui clade gravatoTabida marcebant exhausto viscere membra:Hic, si vultis, ait, subeat mea tecta, mihiqueLabe sub hac fesso solamina praestet amoris.Qui vatem comitatus adit mox limina sacraOccurrens, inopina salus complectitur aegrum,Depulso languore sinus, dignumque salutisCedere non ausos penetrare sub edita morbos.(0591D)Nec mora sospes abit qui intraverat aeger, et illicPresbyterum immittit digne Cuthbertus, ut illo

CAPUT XXXVII. Percepto viatico, inter verba orationis spiritum reddidit.

Jamque soporata torpebant omnia nocte,Excubiis vigiles premeret dum Farne tenebras,Quaque preces resonant modulis, fremit insula psalmis;Vatis et ipse suae praegustans gaudia palmae,Aethereis expandit ovans sub laudibus umbras.Ast ubi flammicomos ardescens lucifer ortusAttulit, ecce sacer residens antistes ad altarPocula degustat vitae, Christique supinum(0592A)Sanguine munit iter, vultusque ad sidera et almasSustollit gaudens palmas, animamque supernisLaudibus intentam laetantibus indidit astris.

CAPUT XXXVIII. Quomodo juxta prophetiam psalmi quem eo moriente cantaverunt, Lindisfarnenses sint impugnati, sed Domino juvante protecti.

Presbyter egrediens vatis pia funera moestisDepromit sociis, tum forte canentibus hymnumHunc querula sub laude: Deus nos alme repellensDestruis iratus, salvasque misertus ab hoste,Arva moves, turbasque potens, et territa sanasPropinasque tuis praetristia musta; sed hostisTe duce bella ruunt, tu noxia comprimis arma,Libera ut electi potiantur luce per aevum.Indice tum flamma Lindisfarnensibus illam(0592B)Qua vigil e speculis pernox servaverat horam,Aetherias pandunt vatem penetrasse sub auras.Qui jam nocturnae tum forte sub ordine laudisIpsi etiam mirum ejusdem modulamine psalmiVerbera moesta sequi Domini pia dona canebant.Nec suspecta diu tardant praesagia, nam moxVatis honorifico mandantur ut alma sepulcroAltaris dextro sub condita marmore membra;Insistens Aquilo, niveis confisus in armis,Hinc atque hinc adeo Lindisfarnaea perosisTecta quatit flabris, ut nobilis illa parentumProgenies fesso titubaret stamine rerum.Cedere jamque loco quam extrema subire pericliEligeret; nec jam longum manet ira, sed almamEadberchtus renovat sedato turbine pacem,(0592C)Dispersosque sacrum revocat sub ovile bidentes:Praescius et lyrico resonabat ut ordine psalmus,Pontificale decus plebisque instaurat honorem.

CAPUT XXXIX. Quomodo corpus ipsius post undecim sit annos sine corruptione repertum.

Conspicuique sacer solio Patris inditus haeres,Undecimi postquam cursum transcenderat anni,Complacuit cineres tumuli de sede beatiElatos coram gremio levis inderet arte.Sed canit ut psalmus, quia mors pretiosa piorumAnte Deum, retinet calicem qui haurire salutisContrepidant celsi tutati nomine Regis.Rursus et ut summo resonat lyra mystica cantuNec sanctum dabis, Alte, tuum corrupta videre(0592D)Aurea lucifluae pandis cui culmina vitae,Humanis divina nitent miracula membrisEt Domini celso fulget quae jure potestasParicipi fidis donatur munere servis.Intemerata sacro promuntur membra sepulcro,Nescia quam noxae tam dirae immunia labis.Nec durum ac rigidum saeva seu morte gravatum,Sed veluti placidum capiunt dum pectora somnum,Flexile jam tota corpus compage videtur.Nec minor eximiae renitebat gratia vestisIncorrupta solo sancti quae texerat artus.Hanc findi placuit medium pia membra receptant.Servatur medium signi memorabilis index.

CAPUT XL. Quomodo corpus Eadberti episcopi in tumulo viri Dei ponentes, sarcophagum illius desuper posuerunt.

(0593A)Eadberhtus postquam rerum miracula dignisLaudibus extulerat, versu memorabar ut olimIllius egregios referens antistitis actus,Febribus excoquitur, placidumque ad sidera flatumEmittens, patriam conscendit corpore sedem.Desuper at celsae splendor componitur arcaeImmortale decus, cohibens quae martyris almiPraefulget mirum coelestibus inclyta signis.Morborum fugiunt labes, furor impius atriDaemonis; assistit vivensque solebat ut anteSignorum monstrare jubar, modo sic quoque passimSpargitur et functos virtus miranda per artus.

CAPUT XLI. Puer daemoniacus humo cui lavacrum corporis ejus infusum erat in aqua missa sanatur.(0593B)

Vir quidam nati misere quem caeca furoreDaemonis ira terens saevas effundere vocesCompulit, et proprios consumere morsibus artus,Membra per almorum rogitans sacra busta ferebat,Pendere nec petitam sancti voluere salutem,Cuthberto potior virtus ut celsa micaret.Tum pueri quidam fletus vagitumque perhorrensAd Patris auxilium fidus concurrit amati,Noverat alma sacri functos quae laverat artusPatroni quondam, terris ubi reddita lympha est.Inde rapit grandem modico de rure salutem,Immiscet latici, dictis sacraverat almis:Dat potum puero, stridor mox cedit amarus,(0593C)Nec mora plena salus redit. Ipse superna verenterMunera collaudat, laetoque per omnia passuCuthberti cunctis donum venerabile pandit.CAPUT XLII. Aegrotus ad tumulum ejus orando sanatur.

Alter morbigeni consumptus ab igne caminiVix famulis manibus sanctam deducitur altiMartyris ad tumbam, genu ponens obsecrat illisEripiat vinclis tanti vox alma patroni.Surgit et, aetherii firmatus munere doni,Libera sospitibus ponit vestigia plantis,Perque dies priscae recipit jam dona salutis.

CAPUT XLIII. Oculos quidam languentes orario illius attactus sanavit.

(0593D)Tegmina quin etiam consortia corporis almiMunere participi medica virtute redundant.Lumina nam cuidam dolor et caligo pererransDum premeret, sancti accipiens oraria vatisHis orbes tangit geminos, reducemque salutiMox aperit callem venerandae gratia vestis.CAPUT XLIV. Paralyticus calceamentis ejus sanatur.

Ast alius resoluta gravi cui pondere membraOfficiis jacuere suis deserta, cuiqueIrrita longaevos auxit medicina dolores,Calceamenta sacras tandem quae Martyris almiVestierant plantas plantis circumdedit aegris.Mox primas suavis tenebras mitescere somnus.(0594A)Servus enim celsae induerat sacra dona medelae;Fecit, et interno firmatis robore nervisPalpitat alterno laeta inter somnia gressu,Aequore deserti ludunt ceu littore pisces.Evigilans baculo redivivos erigit artus,Ac matutinas stando persolvere laudesIncipit, et prisco solidatus membra vigoreDivinam collaudat opem, justasque TonantiOffert sidereo sanus pro munere grates.

CAPUT XLV. Quod tegmine parietis ejus infirmi curentur.

Nec sanctum aetherio vacuatur munere tectum,Quo sacer astra petens corpus exsangue reliquit.Nunc quoque sed solitam partitur ubique medelam,Altaque mirentur proles Davidica templi.(0594B)Tecta sui, gemmis quoniam stellantibus aethramEquiparent, fulvisque micent redimita figuris.Plus sed ego vatis humili sub domate mirerPelliculam, sanctus fragilem qua texerat anglum,Ne pluvia aut Boreae penetrabile frigus adurensInrueret passim, precibusque ardentia castisCorda fatigaret; nec me sententia fallit.Namque opus hoc Salomon fulvo quod fecerat auro,Chaldea petrarum obtexit, heu! flamma ruinis.At sacra Cuthberti appendit quae dextera vela,Munera Felgeldi patulum divisa per orbemLatius ingeniti fundunt medicamina doni;Clarescitque chalybs libyco pretiosior auro,Pellis et Eois praecellit fulgida gemmis.(0594C)Tertius hic proceris servat nunc castra, beatumAlta secuturus haeres ad regna Parentem.

CAPUT XLVI. Quantum Oedelwoldus successor vir Dei virtutes suas celare studuerit.

Hos nam inter medius sociis non segnior almis,Oedilwalde, sacras rexisti providus arcesQuem raro proprias aiunt voluisse cuiquamPandere virtutes, torvique cruenta chelydriTela quibus victor confregerit obvius armis.Unde manet longum memorabilis illa beatisIncaute prolapsa semel sententia labris.Forte sacer fidam monitis coelestibus auremDum rigat, accipit has socio de pectore voces:Quae, rogo, causa tuo toties quod ab ore fluentemPerrumpant varientque silentia crebra loquelam,(0594D)Et mediis statuat metas oblivio dictis?Cui responsa pius paucis ita reddidit heros:Hoc te, dulcis amor, fixo memorique perennemCorde tenere decet, studeat nisi quisque bidentumFunditus alloquiis avertere sedulus aures,Non queat aetherias inter dare verba catervas,Pandere nec laetis coeli concentibus aures.Dixerat, et trepido perculsus corda timore,Singultu afficitur, fervens ac pectora pugnisCasta ferit, tandemque gemens erumpit in istamPerfusus lacrymis post moesta silentia vocem:Obsecro te supplex summi per sceptra TonantisHaec cunctis ut dicta tegas, moribunda quousque(0595A)Membra solo reddam, gradiarque in calle parentum.Sic sua summa sacer conclavibus abdere quamvisMallet, ab aetherio panduntur munera teste.At pia Cuthbertus memorans saepe acta priorum,Aetheria sub laude sui quoque Christus agonisUt fuerit socius, fuerat subnectere paucis.Sicque duos vario jam munere spiritus idemLustravit per dona viros, atque aetheris altiTramite diviso regnum provexit ad unum.

CAPUT XLVII. Qualiter anachoreta Felgeldus ibidem sit a vultus tumore mundatus.

Ergo age, Felgeldus largitor muneris almiPrima salutiferi ipse capit documenta vigoris.Cui pridem facies informi tacta tumore,Squalens, at rigido dum solus in abditur antro,(0595B)Latior ingenito surgit de fomite flamma,Atque genas maculis livor respergit adurens.Qui nova pro veteri dum culmina pangeret aede,Illud ovans fesso direptum a pariete velumPartiri docuit fidae spes certa salutis.Primaque dum lymphis corrigia tinguitur almis,Pervia cornigero pateat quo semita ferro,Exsiliens lasciva sacro de gurgite guttaLumina respersit sancti, vultumque rubentem.(0596A)Ille citus dextra lymphas abstergere curansMiratur pestem stupefactus abisse, foresquePandere jam reduci sana sub fronte medelae.Et ne forte putet mendum me dicere quisquam,Teste Deo dicam, quia presbyter ista fidelisPandebat vatis fidam cui fatus in aurem.En, inquit, nosti faciem quia presserit olimLabis acerba meam, sed jam modo gratia ChristiCuthberti meritis placavit tristia flagra.Mitte manum, et tangens me dicere vera probato.Clausus namque oculi non quibat acumine cerni,Fecerat et priscam morbo fugiente salutem.Adfore temporibus persensit ab aethere sanctus.Oratio Bedae beati presbyteri.

Haec tibi, cunctorum largitor Christe bonorum,(0596B)Dona tui obtulimus summo de munere doni,Magnaque pro modicis libantes gaudia dictisSanctorum attigimus certamina celsa tuorum:Sperantes illis exoratoribus, ut tu,Sidereo dignos qui justus in axe coronas,Indignis mitis laxes vel debita nobis.Ultima sufficiunt illius in aedibus aulaePraemia, qua cunctos tua visio, Christe, beabit,Vita manens castis lumenque salusque per aevum.

Comentarios

Cargando comentarios…