Actus I

Adelphoe

Storax!—non rediit hac nocte a cena Aeschinusneque servolorum quisquam qui advorsum ierant.profecto hoc vere dicunt: si absis uspiamaut ibi si cesses, evenire ea satius est30quae in te uxor dicit et quae in animo cogitatirata quam illa quae parentes propitii.uxor, si cesses, aut te amare cogitataut tete amari aut potare atque animo obsequiet tibi bene esse soli, quom sibi sit male.35ego quia non rediit filius quae cogito etquibu’ nunc sollicitor rebu’! ne aut ille alseritaut uspiam ceciderit aut praefregeritaliquid. vah quemquamne hominem in animo instituere autparare quod sit carius quam ipsest sibi!40atque ex mĕ hĭc natu’ non est sed ĕx fratre. is adeodissimili studiost iam inde ab adulescentia:egŏ hanc clementem vitam urbanam atque otiumsecutu’ sum et, quod fortunatum isti putant,uxorem, numquam habui. ille contra haec omnia:45ruri agere vitam; semper parce ac duriterse habere; uxorem duxit; nati filiiduo; inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;eduxi a parvolo; habui amavi pro meo;in e͡o me oblecto, solum id est carum mihi.

50ille ut item contra me habeat facio sedulo:do praetermitto, non necesse habeo omniapro me͡o iure agere; postremo, alii clanculumpatres quae faciunt, quae fert adulescentia,ea ne me celet consuefeci filium.55nam qui mentiri aut fallere institerit patrem autaudebit, tanto magis audebit ceteros.pudore et liberalitate liberosretinere satius esse credo quam metu.haec fratri mecum non conveniunt neque placent.60venit ad me saepe clamităns “quid agi’, Micio?quor perdis adulescentem nobis? quor amat?quor potat? quor tu his rebu’ sumptum suggeris,vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.”nimium ipse durust praeter aequomque et bonum,65et errat longe meă quidem sententiaqui imperium credat gravius esse aut stabiliusvi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.mea sic est ratio et sic animum induco meum:malo coactu’ qui suom officium facit,70dum id rescitum iri credit, tantisper cavet;si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.ill’ quem beneficio adiungas ex animo facit,studĕt par referre, praesens absensque idem erit.hoc patriumst, potiu’ consuefacere filium75suă sponte recte facere quam alieno metu:

hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequitfateatur nescire imperare liberis.sed estne hic ipsu’ de quo agebam? et certe is est.nescioquid tristem video: credo, iam ut solet80iurgabit. salvom te advenire, Demea,gaudemus.

DE. Ehem ŏpportune: tĕ ĭpsum quaerito.MI. quid tristis es? DE. rogas me ubi nobis Aeschinussiet? quid tristis ego sum? MI. dixin hoc fore?quid fecit? DE. quid ĭlle fecerit? quem neque pudet85quicquam neque metuit quemquam neque legem putattenere se ullam. năm ĭlla quae ante(h)ac facta suntomitto: modo quid dissignavit? MI. quidnam id est?DE. fores effregit atque in aedis inruitalienas; ipsum dominum atque omnem familiam90mulcavit usque ad mortem; eripuit mulieremquăm amabat: clamant omnes indignissumefactum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,dixere! in orest omni populo. denique,si conferendum exemplumst, non fratrem videt95re͡i dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?nullum huiu’ simile factum. haec quom illi, Micio,dico, tibi dico: tŭ ĭllum corrumpi sinis.MI. homine imperito numquam quicquam iniustiust,qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.100DE. quorsum istuc? MI. quia tu, Demea, haec male iudicas.

non est flagitium, mihi crede, adulescentulumscortari neque potare: non est; neque foreseffringere. haec si neque ego neque tu fecimus,non siit egestas facere nos. tu nunc tibi105id laudi duci’ quod tum fecisti inopia?iniuriumst; nam si esset unde id fieret,faceremus. et tŭ ĭllum tuom, si esses homo,sineres nunc facere dum per aetatem decetpotius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,110alieniore aetate post faceret tamen.DE. pro Iuppiter, tŭ homo adigi’ mĕ ad insaniam!non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. ahausculta, ne me optundas de hac re saepius:tu͡om filium dedisti adoptandum mihi;115is meus est factu’: siquid peccat, Demea,mihi peccat; ego ĭlli maxumam partem fero.opsonat potat, olet unguenta: de meo;amăt: dabitur a me argentum dŭm erit commodum;ubi non erit fortasse excludetur foras.120fores effregit: restituentur; disciditvestem: resarcietur; et—dis gratia—e‹s›t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt.postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum:te plura in hac re peccare ostendam. DE. ei mihi,125pater esse disce ab aliis qui vere sciunt.MI. natura tŭ ĭlli pater es, consiliis ego.DE. tun consulis quicquam? MI. ah, si pergis, abiero.DE. sicin agis? MI. an ego totiens de e͡adem re audiam?

DE. curaest mihi. MI. et mihi curaest. verum, Demea,130curemus aequam uterque partem: tu alterum,ego item alterum; nam ambos curare propemodumreposcere illumst quem dedisti. DE. ah Micio!MI. mihi sic videtur. DE. quid ĭstic? si tibi ĭstuc placet,profundat perdat pereat; nil ad me attinet.135iam si verbum unum posthac . . MI. rursum, Demea,irascere? DE. an non credi’? repeto quem dedi?aegrest; alienu’ non sum; si obsto . . em desino.unum vis curem: curo; et est dis gratiaquom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet140posteriu’ . . nolo in illum graviu’ dicere.

nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamennon nil molesta haec sunt mihi; sed ŏstendereme aegre pati illi nolui. năm itast homo:quom placo, advorsor sedulo et deterreo;145tamĕn vix humane patitur; verum si augeamaut etiam adiutor si‹e›m ĕius iracundiae,insaniam profecto cŭm ĭllo. etsi Aeschinusnon nullam in hac re nobis facit iniuriam.quăm hĭc non amavit meretricem? aut quoi non dedit150aliquid? postremo nuper (credo iam omniumtaedebat) dixit velle uxorem ducere.sperabam iam defervisse adulescentiam:gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est,volŏ scire atque hominem convenire, si apŭd forumst.

Comentarios

Cargando comentarios…