Prologus
Andria
Sororem falso creditam meretriculaegenere Andriae, Glycerium, vitiat Pamphilusgrauidaque facta dat fidem, uxorem sibifore hanc; namque aliam pater ei desponderat,5gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,simulat futuras nuptias, cupiens suusquid haberet animi filius cognoscere.Davi suasu non repugnat Pamphilus.sed ex Glycerio natum ut vidit puerulum10Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.mox filiam Glycerium insperato adgnitamhanc Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.
Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,id sibi negoti credidit solum dari,populo ut placerent quas fecisset fabulas.verum aliter evenire multo intellegit;5nam in prologis scribundis operam abutitur,non qui argumentum narret sed qui malevoliveteris poetae maledictis respondeat.nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.Menander fecit Andriam et Perinthiam.10qui utramvis recte norit ambas noverit:non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamendissimili oratione sunt factae ac stilo.quae convenere in Andriam ex Perinthiafatetur transtulisse atque usum pro suis.15id ĭsti vituperant factum atque in eo disputantcontaminari non decere fabulas.faciuntne intellegendo ut nil intellegant?qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Enniumaccusant quos hic noster auctores habet,20quorum aemulari exoptat neglegentiampotius quam istorum obscuram diligentiam.de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinantmale dicere, malefacta ne noscant sua.favete, adeste aequo animo et rem cognoscite,25ut pernoscatis ecquid spe͡i sit relicuom,posthac quas faciet de integro comoedias,spectandae an exigendae sint vobis prius.
Comentarios
Cargando comentarios…