Actus III
Heautontimorumenos
410CH. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostiumvicini, primum e me ut sciat sibi filiumredisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.verum quom videam miserum hunc tam excruciarierei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium,415quŏm ĭlli pericli nil ex indicio siet?haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.item ŭt filium me͡um amico atque aequali suovideo inservire et socium esse in negotiis,nos quoque senes est aequom senibus obsequi.420ME. aut ego profecto ingenio egregio ad miseriasnatus sum aut illud falsumst quod volgo audiodici, diem adimere aegritudinem hominibus;nam mihi quidem cotidie augescit magisde filio aegritudo, et quanto diutius425abest mage cupio tanto et mage desidero.CH. sed ipsum forăs egressum video: ibo adloquar.Menedeme, salve: nuntium adporto tibiquoi(u)s maxume te fieri participem cupis.ME. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
430CH. valet atque vivit. ME. ubinamst quaeso? CH. apŭd me domi.ME. meu’ gnatu’? CH. sic est. ME. venit? CH. certe. ME. Cliniameu’ venit? CH. dixi. ME. eamu’: duc me ad eum, obsecro.CH. non volt te scire se redisse etiam et tuomconspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,435ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.ME. non tu illi dixti ut essem? CH. non. ME. quăm ŏb rem, Chreme?CH. quia pessume istuc in tĕ ătque [in] illum consulis,si te tam leni et victo esse animo ostenderis.ME. non possum: sati’ iam, sati’ pater durus fui. CH. ah440vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimisaut largitate nimia aut parsimonia:in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.primum olim potiu’ quam paterere filiumcommetare ad mulierculam, quae paullulo445tŭm erat contenta quoique erant grata omnia,proterruisti hinc. ea coacta ingratiispostilla coepit victum volgo quaerere.nunc quom sine magno intertrimento non potesthaberi, quidvis dare cupis. nam ut tu scias450quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,primum iam ancillas secum adduxit plus decemoneratas veste atque auro: satrapes si sietamator, numquam sufferre ei(u)s sumptus queat;nedum tu possis. ME. estne ea intu’? CH. sit rogas?455sensi. nam unam ei cenam atque eiu’ comitibus
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.nam ut alia omittam, pytissando modo mihiquid vini absumsit “sic hoc” dicens; “asperum,pater, hoc est: aliud lenius sodes vide”:460relevi dolia omnia, omnis serias;omnis sollicitos habuī—atque haec una nox.quid te futurum censes quem adsidue exedent?sic me dĭ amabunt ut me tu͡arum miseritumst,Menedeme, fortunarum. ME. faciat quidlubet:465sumat consumat perdat, decretumst pati,dum illum modo habeam mecum. CH. si certumst tibisic facere, illud permagni referre arbitrorut ne scientem sentiat te id sibi dare.ME. quid faciam? CH. quidvis potiu’ quam quod cogitas:470per alium quemvis ut des, falli te sinastechinis per servolum; etsi subsensi id quoque,illos ibi esse, id agere inter se clanculum.Syru’ cŭm ĭllo vostro consusurrant, conferuntconsilia ad adulescentes; et tibi perdere475talentum hoc pacto satius est quam illo minam.non nunc pecunia agitur sed ĭllud quo modominimo periclo id demus adulescentulo.nam si semel tuom animum ille intellexerit,priu’ proditurum te tuam vitam et prius480pecuniam omnem quam abs te amittas filium, huiquantam fenestram ad nequitiem patefeceris,tibi autem porro ut non sit suave vivere!nam deteriores omnes sumu’ licentia.
quod quoique quomque inciderit in mentem volet485neque id putabit pravom an rectum sit: petet.tu rem perire et ipsum non poteris pati:dare denegaris; ibit ad ĭllud ilicoqui maxume apŭd te se valere sentiet:abiturum se abs te esse ilico minitabitur.490ME. videre vera atque ita uti res est dicere.CH. somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,dum id quaero tibi qui filium restituerem.ME. cedo dextram: porro tĕ idem oro ut facias, Chreme.CH. paratu’ sum. ME. scin quid nunc facere te volo?495CH. dic. ME. quod sensisti illos me incipere fallere,id uti maturent facere: cupio illi darequod volt, cupio ipsum iam videre. CH. operam dabo.paullum negoti mi obstat: Simus et Critovicini nostri hic ambigunt de finibus;500me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeramoperam daturum me, hodie non posse îs dare:continuo hic adero. ME. ita quaeso.—di vostram fidem,ita conparatam esse hominum naturam omniumaliena ut meliu’ videant et diiudicent505quam sua! an eo fit quia ĭn re nostra aut gaudiosumu’ praepediti nimio aut aegritudine?hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!CH. dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi.510a me nescioquis exit: concede hinc domumne nos inter nos congruere sentiant.
SY. Hac illac circumcursa; inveniundumst tamenargentum: intendenda in senemst fallacia.CH. num me fefellit hosce id struere? vidĕlicet515ill’ Cliniai servo’ tardiusculust;idcirco huic nostro traditast provincia.SY. quis hĭc loquitur? perii. numnam haec audivit? CH. Syre. SY. hem.CH. quid tŭ ĭstic? SY. recte equidem; sed te miror, Chreme,tam mane, quĭ heri tantum biberis. CH. nil nimis.520SY.“nil” narras? visa verost, quod dici solet,aquilae senectus. CH. heia. SY. mulier commoda etfaceta haec meretrix. CH. sane. SY. idem visast tibi?et quidem hĕrcle forma luculenta. CH. sic satis.SY. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;525minimeque miror Clinia hanc si deperit.sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridumvicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiisabundet, gnatus ei(u)s profugit inopia.scis esse factum ut dico? CH. quid ego ni sciam?530hominem pistrino dignum! SY. quem? CH. istunc servolum
dico adulescenti’ . . SY. Syre, tibi timui male!CH. qui passus est id fieri. SY. quid faceret? CH. rogas?aliquid reperiret, fingeret fallaciasunde esset adulescenti amicae quod daret,535atque hunc difficilem invitum servaret senem.SY. garris. CH. haec facta ab illo oportebant, Syre.SY. eho quaeso laudas quĭ eros fallunt? CH. in locoego vero laudo. SY. recte sane. CH. quippe quimagnarum saepe id remedium aegritudinumst:540iăm huic mansisset unicus gnatus domi.SY. iocone an serio ille haec dicat nescio;nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.CH. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuoabeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat?545nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SY. stolidus est.CH. at tĕ ădiutare oportet adulescentulicausa. SY. facile equidem facere possum si iubes;etenim quo pacto id fieri soleat calleo.CH. tanto hercle melior. SY. non est mentiri meum.550CH. fac ergo. SY. at heus tu facito dum eadem haec meminerissiquid hŭiu’ simile forte aliquando evenerit,ut sunt humana, tuos ut faciat filius.CH. non usu’ veniet, spero. SY. spero hercle ego quoque,neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;555sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides;et ne ego te, si usu’ veniat, magnifice, Chreme,tractare possim. CH. dĕ ĭstoc, quom usu’ venerit,videbimus quid opu’ sit: nunc istuc age.—
SY. numquam commodius umquam erum audivi loqui,560nec quom male facere[m] crederem mi inpuniuslicere. quisnam a nobis egreditur foras?
CH. Quid ĭstuc quaeso? quĭ ĭstic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?CL. quid ego feci? CH. vidin ego te modo manum in sinum huic meretriciinserere? SY. acta haec res est: perii. CL. mene? CH. hisce oculis, ne nega.565 facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.nam istaec quidĕm contumeliast,hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare.vel here in vino quam inmodestu’ fu͡isti . . SY. factum. CH. quam molestus!ut equidem, ita me dĭ ament, metui quid futurum denique esset!570novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas.CL. at mihi fides apud hunc est nil me istiu’ facturum, pater.CH. estō; at certe concedas aliquo ab ore e͡orum aliquantisper.multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.ego de me facio coniecturam: nemost me͡orum amicorum hodie
575 apud quem expromere omniā mea ŏcculta, Clitipho, audeam.apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet,nĕ ineptu’, ne protervo’ videar: quod ĭllum facere credito.sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu’ sit obsequi.SY. quid ĭstic narrat! CL. perii. SY. Clitipho, haec ego praecipio tibi?580homini’ frugi et temperanti’ functu’s officium? CL. tacĕ sodes.SY. recte sane. CL. Syre, pudet me. SY. credo: neque id iniuria; quinmihi molestumst. CL. perdis hercle. SY. verum dico quod videtur.CL. nonne accedam ad ĭllos? CH. eho quaesō, una accedundi viast?SY. actumst: hic priu’ se indicarit quăm ego argentum effecero.
585Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? CH. quid faciam? SY. iube huncabire hinc aliquo. CL. quŏ ego hinc abeam? SY. quo lubet: dă ĭllis locum:abĭ de͡ambulatum. CL. de͡ambulatum? quo? SY. vah quasi desit locus.abĭ sane istac, istorsum, quovis. CH. recte dicit, censeo.
CL. di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis†!
590SY. at tu pol tibi ĭstas posthac comprimito manus!—
censen vero? quid ĭllum porro credas facturum, Chreme,nisi eum, quantum tibi opi’ di dant, servas castigas mones?CH. ego ĭstuc curabo. SY. atqui nunc, ere, tibi ĭstic adservandus est.CH. fiet. SY. si sapias; nam mihi iam minu’ minusque obtemperat.595CH. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, autrepperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? SY. de fallaciadicis? est: inveni nuper quandam. CH. frugi es. cedo quid est?SY. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. CH. quidnam, Syre?SY. pessuma haec est meretrix. CH. ita videtur. SY. immo si scias.600vah vidĕ quod ĭnceptet facinu’. fu͡it quaedam anu’ Corinthiahic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.CH. quid tum? SY. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.ea relicta huic arraboni est prŏ ĭllo argento. CH. intellego.SY. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.605CH. quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti [ĭd] nunc det: illam illi tamen
post daturum: mille nummum poscit. CH. et poscit quidem? SY. hui,dubium id est? ego sic putavi. CH. quid nunc facere cogitas?SY. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Cariaditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.610CH. erras. SY. quid ita? CH. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo“non emo”: quid ages? SY. optata loquere. CH. qui? SY. non est opus.CH. non opus est? SY. non hercle vero. CH. quĭ ĭstuc, miror. SY. iam scies.CH. manĕ, manĕ, quid ĕst quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
Comentarios
Cargando comentarios…