Actus V

Heautontimorumenos

ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;875sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremeshoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenitquae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu’ plumbeus;in ĭllum nil potest: exsuperat ei(u)s stultitia haec omnia.CH. ohe iam desine deŏs, uxor, gratulando obtundere880tu͡am esse inventam gnatam, nisi ĭllos ex tuo ĭngenio iudicasut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.

sed ĭnterim quid ĭllic iamdudum gnatu’ cessat cum Syro?ME. quos ais homines, Chreme, cessare? CH. ehĕm, Menedeme, advenis?dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. omnia.885CH. quid ait? ME. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.CH. hahahae. ME. quid risisti? CH. servi venere in mentem Syri

calliditates. ME. itane? CH. voltu’ quoque hominum fingit scelus.ME. gnatu’ quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. id. ME. idem ĭstuc mihivenit in mentem. CH. veterator. ME. mage, si mage noris, putes890ita rem esse. CH.a͡in tu? ME. quin tu ausculta. CH. manĕ; hoc priu’ scire expeto,quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio,continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.ME. non. CH. quid? non? ME. non inquam. CH. neque ĭpse gnatu’? ME. nil prorsum, Chreme.895magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae.CH. mira narras. quid Syru’ meu’? ne is quidem quicquam? ME. nihil.CH. quăm ŏb rem, nescio. ME. equidem miror, qui alia tam plane scias.sed ĭlle tu͡om quoque Syrus idem mire finxit filium,ut ne paullulum quidĕm subolat esse amicam hanc Cliniae.900CH. quid agit? ME. mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.CH. quid ĕst quod ampliu’ simuletur? ME. vah. CH. quid est? ME. audi modo.est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:huc est intro latu’ lectu’, vestimentis stratus est.

CH. quid postquam hoc est factum? ME. dictum factum huc abiit Clitipho.905CH. solu’? ME. solu’. CH. timeo. ME. Bacchi’ consecutast ilico.CH. sola? ME. sola. CH. perii. ME. ubi abiere intro, operuere ostium. CH. hemClinia haec fieri videbat? ME. quidni? mecum una simul.

CH. fili est amica Bacchi’: Menedeme, occidi.ME. quăm ŏb rem? CH. decem dierum vix mi est familia.910ME. quid ĭstuc times quod ĭlle operam amico dat suo?CH. immo quod amicae. ME. si dat. CH. an dubium id tibist?quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putasqui se vidente amicam patiatur suam . . ? ME. ahquidni? quo verba facilius dentur mihi.915CH. derides merito. mihi nunc ego suscenseo:quot res dedere ubi possem persentiscere,ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi!at nĕ ĭllud haud inultum, si vivo, ferent!nam iam . . ME. non tu te cohibes? non te respicis?920non tibi ego exempli sati’ sum? CH. prae iracundia,Menedeme, non sum apud me. ME. tene istuc loqui!nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,forĭs sapere, tibi non posse te auxiliarier?CH. quid faciam? ME. id quod me fecisse aiebas parum.925fac te patrem esse sentiat; fac ut audeattibi credere omnia, abs te petere et poscere,

nequam aliam quaerat copiam ac te deserat.CH. immo abeat multo malo quovis gentiumquam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.930nam si illi pergo suppeditare sumptibus,Menedeme, mihi ĭllaec vere ad rastros res redit.ME. quot ĭncommoditates in hăc re capies, nisi caves!difficilem te esse ostendes et ĭgnosces tamenpost, et id ingratum. CH. ah nescis quam doleam. ME. ut lubet.935quid hŏc quod rogo, ut ĭlla nubat nostro? nisi quid estquod mage vis. CH. immo et gener et adfines placent.ME. quid doti’ dicam te dixisse filio?quid obticuisti? CH. dotis? ME. ita dico. CH. ah. ME. Chreme,nequid vereare, si minu’: nil nos dos movet.

940CH. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis;sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. quam rem agis?CH. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simulquăm ŏb rem id faciam. ME. quin ego vero quăm ŏb rem id facias nescio.945CH. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lasciviadiffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat.ME. quid agi’? CH. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. sino:

itane vis? CH. ita. ME. fiat. CH. ac iam uxorem ut accersat paret.hic ita ŭt liberos est aequom dictis confutabitur;950sed Syrum . . ME. quid eum? CH. egone si vivo adeo exornatum dabo,adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei;qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.non, ita me dĭ ament, auderet facere haec viduae mulieriquae in me fecit.

CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater955tăm ĭn brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?quodnam ob facinu’? quid ego tantum sceleris admisi miser?volgo faciunt. ME. sciŏ tibi esse hoc graviu’ multo ac durius,quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescionec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.960CL. hic patrem astare aibas. ME. eccum. CH. quid me incusas, Clitipho?quidquid ego huiu’ feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentiaquae essent prima habere neque consulere in longitudinem:cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.

965ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,abii ad proxumum tibi quĭ erat; e͡i commisi et credidi:ibi tuae stultitiae semper erĭt praesidium, Clitipho,victu’ vestitus quo in tectum te receptes. CL. ei mihi!CH. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.970SY. disperii: scelestu’ quantas turbas concivi insciens!CL. emori cupio. CH. priu’ quaeso disce quid sit vivere.ubi scies, si displicebit vita, tŭm ĭstoc utitor.SY. ere, licetne? CH. loquere. SY. at tuto. CH. loquere. SY. quaĕ ĭstast pravitasquaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? CH. ilicet.975ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibinec precatorem pararis. SY. quid agi’? CH. nil suscenseoneque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.—

SY. Abiit? vah, rogasse vellem . . CL. quīd? SY. und’ mihi peterem cibum:ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego.

980CL. adeon rem redi‹i›sse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!SY. modo liceat vivere, est spes . . CL. quae? SY. nos esurituros satis.

CL. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas?SY. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;et quantum ego intellegere possum . . CL. quid? SY. non aberit longius.985CL. quid id ergo? SY. sic est: non esse horum te arbitror. CL. quid ĭstuc, Syre?satĭn sanus es? SY. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.dŭm istis fu͡isti solu’, dum nulla alia delectatioquae propior esset, tĕ ĭndulgebant, tibi dabant; nunc filiapostquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent.990CL. est veri simile. SY. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?CL. non arbitror. SY. nunc aliud specta: matres omnes filiisin peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuriasolĕnt esse: id non fit. CL. verum dici’. quid ĕrgo nunc faciam, Syre?SY. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.995si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito,aut scibi’ quoiu’ [sis]. CL. recte suades: faciam.—SY. sat recte hoc mihiin mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio997ªerĭt vera, quamque adulescens maxume quăm ĭn minima spe situs

erĭt, tam facillume patri’ pacem in leges conficiet suas.etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!1000 quid hŏc autem? senĕx exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst,miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.e͡um mihi precatorem paro: senĭ nostro fidĕ nil habeo.

SO. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;idque adeo miror, quo modo1005tăm ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit.CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita meavolui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata!at si rogem iam quid ĕst quod peccem aut quăm ŏb rem hoc facias, nescias;in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego nescio?1010CH. ĭmmŏ scis, potius quam quidĕm redeat ad integrum eadem oratio. SO. ohiniquos es qui me tacere de re tanta postules.

CH. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.

SO. facies? CH. verum. SO. non vides quantum mali ex e͡a re excites?subditum se suspicatur. CH.“subditum” a͡in tu? SO. sic erit,1015mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc inimicis siet.egŏn confitear me͡um non esse filium, qui sit meus?

CH. quid? metui’ ne non, quom velis, convincas esse illum tuom?SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage credundum siet,id quod consimilest moribus

1020convinces facile ex te natum; nam tui similest probe;nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.sed ĭpse egreditur, quam severu’! rem, quom videas, censeas.

CL. Si umquam ullum fu͡it tempu’, mater, quom ego voluptati tibi1025fuerim, dictu’ filiu’ tuo’ vostra volŭntate, obsecroei(u)s ut memineris atque inopi’ nunc te miserescat mei,

quod peto aut quod volŏ, parentes me͡os ut conmonstres mihi.SO. obsecro, mi gnate, nĕ ĭstuc in animum inducas tuomalienum esse te. CL. sum. SO. miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?1030ita mihi atque huic sis superstes ut ĕx mĕ ătque ex hoc natus es;et cavĕ posthac, si mĕ amas, umquam istuc verbum ex te audiam.CH. at ego, si me metui’, mores cave ĭn te esse istos sentiam.CL. quos? CH. si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluoganeo’s damnosu’: crede, et nostrum te esse credito.1035CL. non sunt haec parenti’ dicta. CH. non, si ex capite sis meonatus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, e͡a causa magispatiar, Clitipho, flagitiis tu͡is me infamem fieri.SO. dĭ ĭstaec prohibeant! CH. deŏs nescio: ego, quod potero, sedulo.quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri1040quo modo obsequare et ŭt serves quod labore invenerit.non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudetdicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modofacere puduit. CL. eheu quam nunc totu’ displiceo mihi,quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.

1045ME. Enĭmvero Chreme‹s› nimi’ graviter cruciat adulescentulumnimi’que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optumeipsos video. CH. ehĕm, Menedeme, quor non accersi iubesfiliam et quod doti’ dixi firmas? SO. mi vir, te obsecrone facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da veniam, Chreme:1050sine te exorem. CH. egŏn mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?non faciam. ME. at ĭd nos non sinemu’. CL. si me vivom vis, pater,ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.CH. quid ĭstic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.ME. facis ut te decet. CH.e͡a lege hoc adeo faciam, si facit1055quod ego hŭnc aequom censeo. CL. pater, omnia faciam: impera.CH. uxorem ut ducas. CL. pater . . ! CH. nil audio. SO. ad me recipio:faciet. CH. nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO. an dubitas, Clitipho?CH. immo utrum volt. SO. faciet omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt,dumque ignores; ubi cognori’, facilia. CL. faciam, pater.

1060SO. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,filiam Phanocratae nostri. CL. rufamne illam virginem,caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.CH. heia ut elegans est! credas animum ibi esse. SO. aliam dabo.CL. immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum1065quam volo. CH. nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu’ filiam.SO. perplacet. CL. pater, hoc nunc restat. CH. quid? CL. Syro ignoscas voloquae me͡a causa fecit. CH. fiat. Cantor. vos valete et plaudite!

Comentarios

Cargando comentarios…