Prologus

Phormio

Chremetis frater aberat peregre Demiphorelicto Athenis Antiphone filio.Chremes clam habebat Lemni uxorem et filiam,Athenis aliam coniugem et amantem unice5fidicinam gnatum. mater e Lemno advenitAthenas; moritur; virgo sola (aberat Chremes)funus procurat. ibi eam visam Antiphocum amaret, opera parasiti uxorem accipit.pater et Chremes reversi fremere. dein minas10triginta dant parasito, ut illam coniugemhabere ipse: argento hoc emitur fidicina.uxorem retinet Antipho a patruo adgnitam.

Postquam poeta vetu’ poetam non potestretrahere a studio et transdere hominem in otium,maledictis deterrere ne scribat parat;qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas5tenui esse oratione et scriptura levi:quia nusquam insanum scripsit adulescentulumcervam videre fugere et sectari caneset eam plorare, orare ut subveniat sibi.quod si intellegeret, quom stetit olim nova,10actoris opera mage stetisse quam sua,minu’ multo audacter quam nunc laedit laederet11ª[et mage placerent quas fecisset fabulas].nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet:“vetu’ si poeta non lacessisset prior,nullum invenire prologum po[tui]sset novos15quem diceret, nisi haberet cui male diceret,”is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibuspalmam esse positam qui artem tractent musicam.ille ad famem hunc a studio studuit reicere:hic respondere voluit, non lacessere.20benedictis si certasset, audisset bene:quod ab ĭllo adlatumst, sibi ĕsse rellatum putet.de ĭllo iam finem faciam dicundi mihi,peccandi quom ipse de se finem non facit.

nunc quid velim animum attendite: adporto novam25Epidicazomenon quam vocant comoediamGraeci, Latini Phormionem nominantquia primas partis quĭ aget is erit Phormioparasitu’, per quem res geretur maxumevoluntas vostra si ad poetam accesserit.30date operam, adeste aequo animo per silentium,ne simili utamur fortuna atque usi sumusquom per tumultum noster grex motus locost:quem actori’ virtus nobis restituit locumbonitasque vostra adiutans atque aequanimitas.

Comentarios

Cargando comentarios…