Carmen Saeculare

Phoebe silvarumque potens Diana,lucidum caeli decus, o colendisemper et culti, date quae precamurtempore sacro,quo Sibyllini monuere versusvirgines lectas puerosque castosdis, quibus septem placuere colles,dicere carmen.alme Sol, curru nitido diem quipromis et celas aliusque et idemnasceris, possis nihil urbe Romavisere maius.Rite maturos aperire partuslenis Ilithyia, tuere matres,sive tu Lucina probas vocariseu Genitalis:diva, producas subolem patrumqueprosperes decreta super iugandisfeminis prolisque novae feracilege marita,certus undenos deciens per annosorbis ut cantus referatque ludoster die claro totiensque gratanocte frequentis.Vosque, veraces cecinisse Parcae,quod semel dictum est stabilisque rerumterminus servet, bona iam peractisiungite fata.fertilis frugum pecorisque Tellusspicea donet Cererem corona;nutriant fetus et aquae salubreset Iovis aurae.condito mitis placidusque telosupplices audi pueros, Apollo;siderum regina bicornis, audi,Luna, puellas.Roma si vestrum est opus Iliaequelitus Etruscum tenuere turmae,iussa pars mutare lares et urbemsospite cursu,cui per ardentem sine fraude Troiamcastus Aeneas patriae superstesliberum munivit iter, daturusplura relictis:di, probos mores docili iuventae,di, senectuti placidae quietem,Romulae genti date remque prolemqueet decus omne.Quaeque vos bobus veneratur albisclarus Anchisae Venerisque sanguis,impetret, bellante prior, iacentemlenis in hostem.iam mari terraque manus potentisMedus Albanasque timet securis,iam Scythae responsa petunt, superbinuper et Indi.iam Fides et Pax et Honos Pudorquepriscus et neglecta redire Virtusaudet adparetque beata plenoCopia cornu.Augur et fulgente decorus arcuPhoebus acceptusque novem Camenis,qui salutari levat arte fessoscorporis artus,si Palatinas videt aequos aras,remque Romanam Latiumque felixalterum in lustrum meliusque semperprorogat aevum,quaeque Aventinum tenet Algidumque,quindecim Diana preces virorumcurat et votis puerorum amicasadplicat auris.Haec Iovem sentire deosque cunctosspem bonam certamque domum reporto,doctus et Phoebi chorus et Dianaedicere laudes.

Comments

Loading comments…