Saturae (Horatius, Raoul)

Qui fit, Mecœnas, ut nemo, quam sibi sortemSeu ratio dederit, seu fors objecerit, illaContentus vivat, laudet diversa sequentes?O fortunati mercatores, gravis annisMiles ait, multo jam fractus membra labore!Contra mercator, navim jactantibus Austris,Militia est potior. Quid enim? concurritur; horæMomento cita mors venit, aut victoria læta.Agricolam laudat juris legumque peritus,Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,Solos felices viventes clamat in urbe.

Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacemDelassare valent Fabium. Ne te morer, audiQuo rem deducam. Si quis Deus, en ego, dicat,Jam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,Mercator; tu, consultus modo, rusticus; hinc vos,Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia,Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis.Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambasIratus buccas inflet, neque se fore posthacTam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?Praeterea, ne sic ut qui iocularia ridensPercurram: quanquam ridentem dicere verumQuid vetat? ut pueris olim dant crustula blandiDoctores, elementa velint ut discere prima.Sed tamen amoto quæramus seria ludo.Ille gravem duro terram qui vertit aratro,Perfidus hic caupo, miles nautæque, per omneAudaces mare qui currunt, hac mente laboremSese ferre, senes ut in otia tuta recedant,Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria; Sicut

Ambubajarum collegia, pharmacopolæ,Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omneMœstom ac sollicitum est cantoris morte Tigelli :Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esseDicatur metuens, inopi dare nolit amico,Frigus quo duramque famem depellere possit.Hunc si percuncteris, avi cur atque parentisPraeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,Omnia conductis coëmens opsonia nummis;Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,Dives agris, dives positis in fenore nummis.

Quinas hic capiti mercedes exsecat, atqueQuanto perditior quisque est, tanto acrius urget.Nomina sectatur, modo sumpta veste virili,Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,Jupiter, exclamet, simul atque audivit? At in sePro quæstu sumptum facit? Hic? vix credere possisQuam sibi non sit amicus : ita ut pater ille, TerentiFabula quem miserum nato vixisse fugatoInducit, non se pejus cruciaverit, atque hic.Si quis nunc quaerat, quo res hæc pertinet? illuc :Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.

Omnibus hoc vitium est canioribus, inter amicosUt nunquam inducant animum cantare rogati;Injussi nunquam desistant. Sardus habebatIlle Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,Si peteret per amicitiam patris, atque suam, nonQuidquam proficeret : si collibuisset, ab ovoUsque ad mala citaret, lo Bacche, modo summaVoce, modo hac, resonat quæ chordis quatuor, ima.Nil æquale homini fuit illi : sæpe velut quiCurrebat fugiens hostem : persæpe velut quiJunonis sacra ferret. Habebat sæpe ducentos,Sæpe decem servos. Modo Reges, atque Tetrarchas,

Omnia magna loquens ; modo : sit mihi mensa tripes, etConcha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,Quamvis crassa, queat. Decies centena dedissesHuic parco, paucis contento ; quinque diebusNil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsumMane : diem totum stertebat. Nil fuit unquamSic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi : Quid tu ?Nullane habes vitia ? Imo alia, haud fortasse minora.Mævius absentem Novium cum carperet : Heus tu,Quidam ait, ignoras te ? An ut ignotum dare nobisVerba putas ? Egomet mi ignosco, Mævius inquit.Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? At tibi contraEvenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.Iracundior est paulo ; minus aptus acutisNaribus horum hominum : rideri possit, eo quodRusticius tonso toga defluit, et male laxusIn pede calceus hæret. At est bonus, ut melior vir

Non alius quisquam ; at tibi amicus ; at ingenium ingensInculto latet hoc sub corpore : denique te ipsumConcute, num qua tibi vitiorum inseverit olimNatura, aut etiam consuetudo mala : namque `Neglectis urenda filix innascitur agris.Illuc prævertamur, amatorem quod amicæTurpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæcDelectant, veluti Balbiuum polypus Agnæ.Vellem in amicitia sic erraremus; et istiErrori nomen virtus posuisset honestum.At, pater ut gnati, sic nos debemus amici,Si quod sit vitium, non fastidire. StrabonemAppellat pætum pater ; et pullum, male parvusSi cui filius est, ut abortivus fuit olimSisyphus : hunc varum, distortis cruribus ; illumBalbutit scaurum, pravis fultum male talis.Parcius hic vivit ; frugi dicatur : ineptusEt jactantior hic paulo est ; concinnus amicisPostulat ut videatur : at est truculentior, atquePlus aequo liber; simplex, fortisque habeatur.

Caldior est ; acres inter numeretur. Opinor,Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.At nos virtutes ipsas invertimus, atqueSincerum cupimus vas incrustare. Probus quisNobiscum vivit, multum est demissus homo ; illiTardo cognomen pingui damus ; hic fugit omnesInsidias, nullique malo latus obdit apertum ;Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acrisInvidia, atque vigent ubi crimina ; pro bene sanoAc non incauto, fictum, astutumque vocamus.Simplicior si quis ( qualem me sæpe libenterObtulerim tibi, Mecœnas. ) ut forte legentemAut tacitum impellat, quovis sermone molestus ;Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !Nam vitiis nemo sine nascitur : optimus ille est,Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amariSi volet : hac lege in trutina ponetur eadem.

Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,Postulat, ignoscat verrucis illius. Æquum estPeccatis veniam poscentem, reddere rursus.Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,Caetera item, nequeunt stultis hærentia ; cur nonPonderibus modulisque suis ratio utitur, ac resUt quæque est, ita suppliciis delicta coercet ?Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus,Semesos pisces, tepidumque ligurierit jus,In cruce suffigat ; Labeone insanior interSanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atqueMajus peccatum est ? Paulum deliquit amicus ;Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus :Odisti, et fugis, ut Drusonem debitor æris,Qui nisi, eum tristes misero venere Kalendæ,Mercedem, aut nummos unde unde extricat, amaras .Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.Comminxit lectum potus, mensave catillum

Evandri manibus tritum dejecit ; ob hanc rem,Aut positum ante mea quia pullum in parte catiniSustulit esuriens, minus hoc jucundus amicusSit mihi ? Quid faciam, si furtum fecerit, aut siProdiderit commissa fide, sponsumve negarit ?Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,Cum ventum ad verum est : sensus, moresque repugnant,Atque ipsa utilitas, justi prope mater, et æqui.Cum prorepserunt primis animalia terris,Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propterUnguibus, et pugnis, dein fustibus, atque ita porroPugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;Donec verba, quibus voces sensusque notarent,Nominaque invenere : dehinc absistere bello,Oppida cœperunt munire, et ponene leges,Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.Nam fuit ante Helenam mulier teterrima belliCausa : sed ignotis perierunt mortibus illi,Quos, Venerem incertam rapientes, more ferarumViribus editior cædebat, ut in grege taurus.

Jura inventa meta injusti fateare necesse est,Tempora si, fastosque velis evolvere mundi.Nec natura potest justo secernere iniquum,Dividit ut bona diversis, fugienda petendis :Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet, idemque,Qui teneros caules alieni fregerit horti,Et qui nocturnus Divum sacra legerit. AdsitRegula, peccatis quas pœnas irroget æquas :Nec scutica dignum horribili sectere flagello.Nam, ut ferula cædas meritum majora subireVerbera, non vereor, cum diras esse pares resFurta lacrociniis, et magnis parva minerisFalce recisurum simili te, si tibi regnumPermittant homines. Si dives, qui sapiens est,Et sutor bonus, et solus formosus, et est Rex ;Cur optas, quod habes ? Non nosti quid pater, inquis,Chrysippus dicat : sapiens crepidas sibi nunquam,Nec soleas fecit ; sulor tamen est sapiens : quo ?Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atqueOptimus est modulator : ut Alfenus vafer, omni

Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,Tonsor erat : sapiens operis sic optimus omnisEst opifex solus, sic Rex. Vellunt tibi barbamLascivi pueri ; quos tu, nisi fuste coerces,Urgeris turba circum te stante, miserqueRumperis, et latras, magnorum maxime Regum.Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatumRex ibis, neque te quisquam stipator, ineptumPraeter Crispinum, sectabitur ; et mihi dulcesIgnoscent, si quid peccavero stultus, amici ;Inque vicem illorum patiar delicta libenter,Privatusque magis vivam, te Rege, beatus.

Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque Poetæ,Atque alii, quorum Comœdia prisca virorum est,Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,Quod mœchus foret, aut sicarius, aut alioquiFamosus, multa cum libertate notabantHinc omnis pendet Lucilius hosce secutus,Mutatis tantum pedibus, numerisque ; facetus,Emunctæ naris, durus componere versus.Nam fuit hoc vitiosus ; in hora sæpe ducentos,Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno.Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem ;Scribendi recte : nam ut multum, nil moror. Ecce

Crispinus minimo me provocat Accipe, si vis,Accipe jam tabulas : detur nobis locus, hora,Custodes ; videamus uter plus scribere possit.Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilliFinxerunt animi, raro et perpauca loquentis.At tu conclusas hircinis follibus aurasUsque laborantes, dum ferrum molliat ignis,Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultroDelatis capsis, et imagine, cum mea nemoScripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc remQuod sunt, quos genus hoc minime juvat, ut pote pluresCulpari dignos. Quemvis media erue turba :Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.Hunc capit argenti splendor : stupet Albius ære :Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quoVespertina tepet regio : quin per mala præcepsFertur, uti pulvis collectus turbine, ne quidSumma deperdat metuens, aut ampliet ut rem.

Omnes hi metuunt versus, odere Poetas.Fenum habet in cornu, longe fuge : dummodo risumExcutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ;Et, quodcumque semel chartis illeverit, omnesGestiet a furno redeuntes scire, lacuque,Et pueros, et anus. Agedum pauca accipe contra.Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poetas,Excerpam numero ; neque si quis scribat, uti nos,Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam.Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque osMagna sonaturum, des nominis hujus honorem.Idcirco quidam, comœdia, necne, poemaEsset, quæsivere, quod acer spiritus, ac visNec verbis, nec rebus inest ; nisi quod pede certoDiffert sermoni, sermo merus. At pater ardensSaevit, quod meretrice nepos insanus amicaFilius, uxorem grandi cum dote recuset,Ebrius et ( magnum quod dedecus ) ambulet anteNoctem cum facibus. Numquid Pomponius istis

Audiret leviora, pater si viveret ? ErgoNon satis est puris versum perscribere verbis ;Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,Olim quæ scripsit Lucilius, eripias siTempora certa, modosque, et quod prius ordine verbum est,Posterius facias, præponens ultima primis :Non, ut si solvas : Postquam Discordia tetraBelli ferratos postes, portasque refregit,Invenias etiam disjecti membra Poetæ.Hactenus hæc : alias, justum sit, necne, poema ;Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sitSuspectum genus hoc scribendi. Sulcius acerAmbulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis ;Magnus uterque timor latronibus : at bene si quis,Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.Ut sis tu similis Cœli, Byrrhique latronum :Non ego sim Capri, neque Sulci. Cur metuas me ?Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos,Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus ;

Non ubivis, coramve quibuslibet : in medio quiScripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes.Suave locus voci resonat conclusus : inanesHoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,Tempore num faciant alieno. Lædere gaudes,Inquis, et hoc studio pravus facis. Unde petitumHoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,Vixi cum quibus ? Absentera qui rodit amicum ;Qui non defendit alio culpante, solutosQui captat risus hominum, famamque dicacis ;Fingere qui non visa potest ; commissa tacereQui nequit ; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,E quibus unus avet quavis aspergere cunctos,Prætereum, qui præbet aquam ; posthunc quoque, potus,Condita cum verax aperit præcordia Liber :Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,Infeste nigris : ego, si risi, quod ineptus

Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si quaDe Capitolini furtis injecta PetilliTe coram fuerit : defendas, ut tuus est mos :Me Capitolinus convictore usus amicoqueA puero est, causaque mea permulta rogatus,Fecit ; et incolumis lætor quod vivit in Urbe :Sed tamen admiror, quo pacto judicium illudFugerit. Hic nigræ succus loliginis, hæc estÆrugo mera : quod vitium procul abfore chartis,Atque animo prius, ut si quid promittere de mePossum aliud, vere promitto. Liberius siDixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris,Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,Ut fugerem, exemplis vitiorum quæque notando.Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atqueViverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset ;Nonne vides, Albi ut male vivat filius ? utqueBarrus inops ? Magnum documentum, ne patriam remPerdere quis velit. A turpi meretricis amoreCum deterreret, Sectani dissimilis sis :Ne sequerer mœchas, concessa cum venere uti

Possem ; deprensi non bella est fama Treboni,Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petituSit melius, causas reddet tibi : mi satis est, siTraditum ab antiquis morem servare, tuamque,Dum custodis eges, vitam, famamque tueriIncolumem possim : simul ac duraverit ætasMembra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic meFormabat puerum dictas, et sive jubebat,Ut facerem quid : habes auctorem, quo facias hoc :Unum ex judicibus selectis objiciebatSive vetabat ; An hoc inhonestum, et inutile factu,Necne sit addubites, flagret rumore malo cumHic atque ille ? Avidos vicinum funus ut ægrosExanimat, mortisque metu sibi parcere cogit ;Sic teneros animos aliena opprobria sæpeAbsterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,Perniciem quæcumque ferunt, mediocribus, et queisIgnoscas, vitiis teneor. Fortassis et istincLargiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

Consilium proprium. Neque enim cum lectulus, aut mePorticus excepit, desum mihi : Rectius hoc est :Hoc faciens, vivam melius : sic dulcis amicisOccurram : hoc quidam non belle : numquid ego illiImprudens olim faciam simile ? Hæc ego mecumCompressis agito labris : ubi quid datur oti,Illudo chartis. Hoc est mediocribus illisEx vitiis unum ; cui si concedere nolis,Multa Poetarum veniet manus, auxilio quæSit mihi ; ( nam multo plures sumus ; ) ac veluti teJudæi, cogemus in hanc concedere turbam.

Egressum magna me accepit Aricia Roma,Hospitio modico : rhetor comes Heliodorus,Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appi,Differtum nautis, cauponibus atque malignis.Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nosPræcinctis unum. Minus est gravis Appia tardis.Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventriIndico bellum ; cœnantes haud animo aequoExpectans comites. Jam nox inducere terrisUmbras, et cœlo diffundere signa parabat.Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ

Ingerere : Hue appelle ; trecentos inseris ; ohe !Jam salis est. Dum æs exigitur, dum mula ligatur,Tota abit hora. Mali culices, ranæque palustresAvertunt somnos. Absentem cantat amicamMulta prolutus vappa nauta, atque viatorCertatim. Tandem fessus dormire viatorIncipit, ac missse pastum retinacula mulæNauta piger saxo religat, stertitque supinus.Jamque dies aderat, cum nil procedere fentremSentimus : donec cerebrosus prosilit unus,Ac mulæ nautæque caput, lumbosque salignoFuste dolat : quarta vix demum exponimur hora.Ora manusque tua lavimus, feronia, lympha.Millia tum pransi tria repimus, atque subimusImpositum saxis late candentibus Anxur.Huc venturus erat Mecœnas optimus, atqueCocceius, missi magnis de rebus uterqueLegati, aversos soliti componere amicos.

Hic oculis ego nigra meis collyria lippusIllinere. Interea Mecœnas advenit, atqueCocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguemFactus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.Fundos Aufidio lusco Prætore libenterLinquimus, insani ridentes praemia scribæ,Pretextam, et latum clavum, prunæque batillum.In Marmurrarum lassi deinde urbe manemus,Muræna praebente domum, Capitone culinam.Postera lux oritur multo gratissima : namquePlotius, et Varius, Sinuessæ, VirgiliusqueOccurrunt ; animæ, quales neque candidioresTerra tulit, neque queis me sit devinctior alter.O, qui complexus, et gaudia quanta fuerunt !Nil ego contulerim jucundo sanus amico.Proxima Campano Ponti quæ villula, tectumPræbuit, et parochi, quæ debent, ligna, salemque.Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.

Lusum it Mecœnas, dormitum ego, Virgiliusque :Namque pila lippis immicum, et ludere crudis.Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mibi paucis,Sarmenti scurræ pugnam, Messique Cicerri,Musa, velim memores, et quo patre natus uterqueContulerit lites. Messi clarum genus Osci :Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti,Ad pugnam venere. Prior Sarmentus : equi teEsse feri similem dico : ridemus ; et ipseMessius, accipio : caput et movet. O, tua cornuNi foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cumSic mutilus minitaris ? At illi fœda cicatrixSetosam lævi frontem turpaverat oris.Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat :Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis.Multa Cicerrus ad hæc : donasset jamne catenamEx voto Laribus, quærebat : scriba quod esset,

Deterius nihilo dominæ jus esse : rogabatDenique, cur unquam fugisset : cui satis unaFarris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.Prorsus jucunde cœnam produximus illam.Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospesPene arsit, macros dum turdos versat in igne.Nam vaga per veterem dilapso flamma culinamVulcano, summum properabat lambere tectum.Convivas avidos cœnam, servosque timentes,Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.Incipit ex illo montes Apulia notosOstentare mihi, quos torret Atabulus, et quosNunquam erepsemus, nisi nos vicina TriviciVilla recepisset, lacrymoso non sine fumo,Udos cum foliis ramos urente camino.Qualluor hinc rapimur viginti et millia rhedis,Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,Signis perfacile est. Venit vilissima rerum

Hic aqua ; sed panis longe pulcherrimus, ultroCallidus ut soleat humeris portare viator :Nam Canusi lapidosus : aquæ non ditior urna ;Qui locus a forti Diomede est conditus olim.Flentibus hinc Varius discedit mœstus amicis.Inde Rubos fossi pervenimus, utpote longumCarpentes iter, et factum corruptius imbri.Postera tempestas melior : via pejor : ad usqueBari mœnia piscosi. Dehinc Gnatia, lymphisIratis extructa, dedit risusque, jocosque,Dum flamma sine, thura liquescere limine sacroPersuadere cupit. Credat Judæus Apella,Non ego, namque Deos didici securum agere ævum,Nec, si quid miri faciat natura, Deos idTristes ex alto Cœli demittere tecto.Brundusium longæ finis chartæque, viæque.

Nom quia, Mecœnas, Lydoram quidquid EtruscosIncoluit fines, nemo generosior est te ;Nec quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,Olim qui magnis legionibus imperitarint,Ut plerique solent, naso suspendu aduncoIgnotos, ut me, libertino patre natum,Cum referre negas, quali sit quisque parenteNatus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere,Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,Multos sæpe viros nullis majoribus ortos,Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos :Contra, Lævinum, Valeri genus, unde superbus

Tarquinius regno pulsus fuit, unius assisNon unquam pretio pluris licuisse, notanteJudice, quem nosti, populo, qui stultus honoresSæpe dat indignis ; et famæ servit ineptus ;Qui stupet in titulis, et imaginibus. Quid oportetNos facere, a vulgo longe lateque remotos ?Namque esto, populus Lævino mallet honorem,Quam Decio mandare novo ; Censorque moveretAppius, ingenuo si non essem patre natus ;Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem :Sed fulgente trahit constrictos gloria curruNon minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,Sumere depositum clavum, fierique Tribunum ?Invidia accrevit, privato quæ minor esset.Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crusPellibus, et latum demisit pectore clavum ;Audit continuo : Quis homo hic est, quo patre natus ?Ut si qui ægrotet, quo morbo Barrus, haberiEt cupiat Formosus, eat quacumque, puellis

Injiciat curam quærendi singula, qualiSit facie, sura quali, pede, dente, capillo.Sic qui promittit cives, Urbem sibi curæ,Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum ;Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,Omnes mortales curare et quærere cogit.Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audesDejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ?At Novius collega gradu post me sedet uno :Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi PaulusEt Messala videris ? At hic, si plaustra ducenta,Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.Nunc ad me redeo, libertino patre natum,Quem rodunt omnes libertino patre natum :Nunc, quia, Mecœnas, tibi sum convictor ; at olim,Quod mihi pareret legio romana Tribuno.Dissimile hoc illi est : quia non, ut forsit honoremJure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,

Præsertim cautum dignos assumere; pravaAmbitione procul. Felicem dicere non hocMe possum casu, quod te sortitus amicum :Nulla etenim mihi te fors obtulit Optimus olimVirgilius, post hunc Varius dixere quid essem.Ut veni coram, singultim pauca locutus,( Infans namque pudor prohibebat plura profari )Non ego me claro natum patre, non ego circumMe Satureïano vectari rura caballo,Sed quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,Pauca : abeo, et revocas nono post mense, jubesqueEsse in amicorum numero. Magnum hoc ego ducoQuod placui tibi, qui turpi secernis honestum,Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucisMendosa est natura, alioqui recta ; ( velut siEgregio inspersos reprendas corpore nævos)Si neque avaritiam, neque sordes, ac mala lustraObjiciet vere quisquam mihi; purus, et insons,

( Ut me collaudem ) si et vivo carus amicis ;Causa fuit pater his ; qui macro pauper agello,Noluit in Flavi ludum me mittere, magniQuo pueri, magnis e Centurionibus orti,Lævo suspensi loculos, tabulamque lacerto,Ibant octonis referentes Idibus æra ;Sed puerum est ausus Romam portare, docendumArtes, quas doceat quivis Eques, atque SenatorSemet prognatos. Vestem, servosque sequentesIn magno ut populo si quis vidisset, avitaEx re præberi sumptus mihi crederet illos.Ipse mihi custos incorruptissimus omnesCircum doctores aderat. Quid multa ? pudicum,( Qui primus virtutis honos ) servavit ab omniNon solum facto, verum opprobrio quoque turpi ;Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olimSi præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactorMercedes sequerer : neque ego essem questus : ob hoc nuncLaus illi debetur, et a me gratia major.Nil me pœniteat sanum patris hujus, eoque

Non ( ut magna dolo factum negat esse suo pars,Quod non ingenuos habeat clarosque parentes )Sic me defendam. Longe mea discrepat istisEt vox, et ratio. Nam si natura juberetA certis annis ævum remeare peractum,Atque alios legere ad fastum quoscunque parentesOptaret sibi quisque, meis contentus, honestosFascibus et sellis nolim mihi sumere : demensJudicio vulgi, sanus fortasse tuo, quodNollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.Nam mihi continuo major quærenda foret res,Atque salutandi plures ; ducendus et unus,Et comes alter, uti ne solus rusve peregreveExirem : plures calones, atque caballiPascendi : ducenda petorrita. Hunc mihi curtoIre licet mulo, Tel, si libet, usque Tarentum,Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,Cum Tiburte via Prætorem quinque sequunturTe pueri, lasanum portantes, œnophorumque.

Hoc ego commodius, quam tu, præclare Senator,Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,Incedo solus : percontor quanti olus, ac far :Fallacem circum, vespertinumque pererroSæpe forum : assisto divinis : inde domum meAd porri et ciceris refero, laganique catinum.Cœna ministratur pueris tribus; et lapis albusPocula cum cyatho duo sustinet : adstat echinusVilis cum patera guttus, Campana supellex.Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod crasSurgendum sit mane, obeundus Marsya, qui seVultum ferre negat Noviorum posse minoris.Ad quartam jaceo : post hanc vagor, aut ego lecto,Aut scripto, quod me tacitum juvet. Ungor olivo,Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatumAdmonuit, fugio rabiosi tempora signi.Pransus non avide, quantum interpellet inaniVentre diem durare, domesticus otior. Hæc est

Vita solutorum misera ambitione, gravique.His me consolor, victurus suavius, ac siQæstor avus, pater atque meus, patruusque fuissent.

Proscripti Regis Rupili pas atque venenumHybrida quo pacto sit Persius ultus, opinorOmnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.Persius hic permagna negotia dives habebatClazomenis, etiam lites cum Rege molestas ;Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem :Confidens, tumidusque ; adeo sermonis amari,Sisennas, Barros, ut equis præcurreret albis.Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumqueConvenit ( hoc etenim sunt omnes jure molesti,Quo fortes, quibus adversum bellum incidit ). InterHectora Priamiden, animosumque inter AchillemIra fuit capitalis, ut ultima divideret mors :Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroqueSumma fuit. Duo si discordia vexet inertes,

Aut si disparibus bellum incidat, ut DiomediCum Lycio Glauco, discedat pigrior ultroMuneribus missis. Bruto Prætore tenenteDitem asiam, Rupili et Persi par pugnat ; uti nonCompositus melius cum Bitho Bacchius. In jusAcres procurrunt ; magnum spectaculum uterque.Persius exponit causam ; ridetur ab omni.Conventu ; laudat Brutum, laudatque cohortem :Solem Asiæ Brutum appellat, stellasque salubresAppellat comites, excepto Rege : Canem illium,Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat,Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.Tum Prænestinus, salso, multumque fluentiExpressa arbusto regerit convicia ; durusVindemiator, et invictus, cui sæpe viatorCessisset, magna compellans voce cucullum.At Græcus, postquam est italo perfusus aceto,Persius exclamat : Per magnos, Brute, Deos teOro, qui reges consueris tollere, cur nonHunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum :Cum faber iucertus scamnum faceretne Priapum,Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumqueMaxima formido ; nam fures dextra coercet :Ast importunas volucres in vertlce arundoTerret fixa, vetatque novis considere in hortis.Huc prius angustis ejecta cadavera cellisConservus vili portanda locabat in arca :Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atqueAggere in aprico spatiari quo modo tristesAlbis informem spectabant ossibus agrum.Cum mihi non tantum furesque, feræque suetæHunc vexare locum, curæ sunt, atque labori,Quantum, carminibus quæ versant, atque venenisHumanos animos. Has nullo perdere possum,Nec prohibere modo, sitnul ac vaga Luna decorumProtulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.Vidi egomet nigra succinctam vadere pallaCanidiam, pedibus nudis, passoque capillo,Cum sagana majore ululantem : pallor utrasqueFecerat horrendas aspectu. Scalpere terramUnguibus, et pullam divellere mordicus agnamCœperunt : cruor in fossam confusus, ut indeManes elicerent, animas responsa daturas.

Lanea et effigies erat, altera cerea ; majorLanea, quæ pœnis compesceret inferiorem :Cerea suppliciter stabat, servilibus, utqueJam peritura, modis. Hecaten vocat altera : sævamAltera Tisiphonen. Serpentes, atque videresInfernas errare canes, Lunamque rubentem,Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.Mentior at si quid, merdis caput inquiner albisCorvorum, atque in me veniant mictum atque cacatumJulius et fragilis Pediatia, furque Voranus.Singula quid memorem ? quo pacto, alterna loquentesUmbræ cum Sagana resonarent triste et acutum?Utque lupi barbam, variæ cum dente colubræ,Abdiderint furtim terris : et imagine cerea,Largior arserit ignis : et ut, non testis inultusHorruerim voces Furiarum, et facta duarum :Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi

Diffissa nate ficus. At illæ currere in urbem.Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrumExcidere, atque herbas, atque incantata lacertisVincula, cum magno risuque jocoque videres.

Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.Occurrit quidam, notus mihi nomine tantum :Arreptaque manu : Quid agis, dulcissime, rerum ?Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quæ vis.Cum assectaretur : Numquid vis ? occupo. At illeNoris nos, inquit ; docti sumus. Hic ego, plurisHoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quærens,Ire modo ocyus, interdum consistere, in auremDicere nescio quid puero : cum sudor ad imosManaret talos. 0 te, Bollane, cerebriFelicem, aiebam tacitus. Cum quidlibet illeGarriret, vicos, Urbem laudaret ; ut illi

Nil respondebam : Misere cupis, inquit, abire,Jamdudum video : sed nil agis, usque tenebo,Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi ? Nil opus est teCircumagi ; quemdam volo visere, non tibi notum :Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.Nil habeo quod agam, et non sum piger ; usque sequar te.Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille :Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,Non Varium facies ; nam quis me scribere plures,Aut citius possit versus ? .Quis membra movereMollius ? Invideat quod et Hermogenes, ego canto.Interpellandi locus hic erat. Est tibi mater,Cognati, queis te salvo est opus ? Haud mihi quisquam ;Omnes composui. Felices ! nunc ego resto;Confice; namque instat fatum mihi triste, SabellaQuod puero cecinit, divina mota anus urna :Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ;Garrulus hunc quando consumet cumque, loquaces,Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas.Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei

Præterita ; et casu tune respondere vadatoDebebat ; quod ni fecisset, perdere litem.Si me amas, inquit, paulum hie ades. Inleream, siAut valeo stare, aut hovi civilia jura ;Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit ;Tene relinquam, an rem ? Me sodes. Non faciam, ille ;Et præecedere cœpit. Ego, ut contendere durum estCum victore, sequor. Mecœnas quomodo tecum?Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanæ.Nemo dexterius fortuna est usus. HaberesMagnum adjutorem, posset qui ferre secundas,Hunc hominem velles si tradere ; dispeream, niSummosses omnes. Non isto vivimus illic,Quo tu rere, modo ; domus hac nec purior ulla est,Nec magis bis aliena malis. Nil mi officit uuquam,Ditior hic, aut est quia doctior : est locus uniCuique suus. Magnum narras, vix credibile. AtquiSic habet. Accendis quare cupiam magis illiProximus esse. Veli tantummodo ; quæ tua virtusExpugnabis ; et est qui vinci possit ; eoque

Difficiles aditus primos habet. Haud mihi dero :Muneribus servos corrumpam ; non, hodie siExclusus fuero, desistam ; tempora quæram ;Occurram in triviis, deducam : nil sine magnoVita labore, dedit mortalibus. Hæc dum agit, ecceFuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illumQui pulchre nosset : consistimus. Unde venis, etQuo tendis ? rogat, et respondet. Vellere cœpi,Et prensare manu lentissima brachia, nutans,Distorquens oculos, ut me eriperet ; male salsusRidens dissimulare : meum jecur urere bilis.Certe nescio quid secreto velle loqui teAiebas mecum. Memini bene ; sed melioriTempore dicam : hodie tricesima Sabbata : vin tuCurtis Judæis oppedere ? Nulla mihi, inquam,Relligio est : At mi : sum paulo infirmior, unusMultorum : ignosces, alias loquar. Hunccine solemTam nigrum surrexe mihi ? Fugit improbus, ac meSub cultro linquit. Casa venit obvius illiAdversarius : et, quo tu turpissime ? Magna

Inclamat voce, et, licet antestari ? Ego veroOppono auriculam. Rapit in jus : clamor utrinque,Undique concursus : sic me servavit Apollo.

Nempe incomposito dixi pede currere versusLucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multoUrbem defricuit, charta laudatur eadem.Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera ; nam sicEt Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.Ergo non salis est risu diducere rictumAuditoris, et est quædam tamen hic quoque virtus ;Est brevitate opus, ut currat sententia, neu seImpediat verbis lassas oneranlibus aures :Et sermone opus est, modo tristi, sæpe jocoso,

Defendente vicem modo Rhetoris, atque Poetæ,Interdum urbani parcentis viribus, atqueExtenuantis eas consulto. Ridiculum acriFortius et melius magnas plerumque secat res.Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est,Hoc stabant, hoc sunt imitandi : quos neque pulcherHermogenes unquam legit, neque simius iste,Nil præter Calvum, et doctus cantare Catullum.At magnum fecit, quod verbis Græca LatinisMiscuit. O seri studiorum ! quine putetisDifficile et mirum, rhodio quod PitholeontiContigit. At sermo lingua concinnus utraqueSuavior, nt Chio nota si commista Falerni est.Cum versus facias, teipsum percunctor, an et cumDura tibi peragenda rei sit causa Petilli,Scilicet oblitus patriæque, patrisque, LatineCum Pedius causas exsudet Publicola, atqueCorvinus, patriis intermiscere petitaVerba foris malis, Canusini more bilinguis ?Atque ego cum græcos facerem, natus mare citra,

Versiculos ; vetuit me tali voce Quirinus,Post mediam noctem visus, cum somnia vera :In sylvam non ligna feras insanius, ac siMagnas Græcorum malis implere catervas.Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumqueDiffingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,Quæ nec in æde sonent certantia, judice Tarpa,Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.Arguta meretrice potes, Davoque ChremetaEludente senem, comis garrire libellosUnus vivorum, Fundani. Pollio RegumFacta canit, pede ter percusso. Forte Epos acer,Ut nemo, Varius ducit. Molle atque facetumVirgilio annuerunt gaudentes rare Camœnæ.Hoc erat, experto frustra Varrone atacino,Atque quibusdam aliis, melius quod scrlbere possem,Inventore minor : neque ego illi detrahere ausim

Hærentem capiti multa cum laude coronam.At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentemPlura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso ;Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?Nil comis tragici mutat Lucilius Atti ?Non ridet versus Enni gravitate minores,Cum de se loquitur, non ut majore reprensisQuid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes,Quærere num illius, num rerum dura negaritVersiculos natura magis factos, et euntesMollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentosAnte cibum versus, totidem cœnatus? EtrusciQuale fuit Cassi rapido ferventius amniIngenium ; capsis quem fama est esse librisqueAmbustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

Quam rudis, et Græcis intacti carminis auctor,Quamque Poetarum seniorum turba : sed ille,Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,Detereret sibi multa, recideret omne quod ultraPerfectum traheretur, et in versu faciendoSæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.Sæpe stylum vertas, iterum quæ digna legi sintScripturus ; neque te ut miretur turba labores,Contentus paucis lectoribus. An tua demensVilibus in ludis dictari carmina malis ?Non ego : nam satis est Equitem mihi plaudere, ut audax,Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.Men' moveat cimes Pantilius ? Aut crucier, quod.Vellicet absentera Demetrius ? Aut quod ineptusFannius Hermogenis lædat conviva Tigelli ?Plotius, et Varius, Mecœnas, Virgiliusque,Valgius, et probet base Octavius optimus, atqueFuscus ; et hæc utinam Viscorum laudet uterque !Ambitione relegata, te dicere possum,Pollio, te Messala, tuo cum fratre; simulque,

Vos Bibuli, et Servi : simul his te, candide Furni :Complures alios, doctos ego quos et amicos,Prudens prætereo ; quibus hæc, sint qualiacumque,Arridere velim, doliturus, si placeant speDeterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,Discipularum inter jubeo plorare cathedras.I puer, atque meo citus hæc subscribe libello.

Sunt, quibus in Satira videar nimis acer, et ultraLegem tendere opus : sine nervis altera, quidquidComposui, pars esse putat; similesque meorumMille die versus deduci posse. Trebati,Quid faciam ? præscribe. Quiescas. Ne faciam, inquis,Omnino versus ? Aio. Peream male, si nonOptimum erat : verum nequeo dormire. Ter unctiTransnanto Tiberim, somno quibus est opus alto ;Irriguumque mero sub noctem corpus habento.

Aut, si tantus amor scribendi te rapit, audeCæsaris invicti res dicere, multa laborumPræmia laturus. Cupidum, pater optime, viresDeficiunt : neqne enim quivis horrentia pilisAgmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,Aut labentis equo describat vulnera Parthi.Attamen et justum poteras, et scribere fortem ;Scipiadam ut sapiens Lucilius. Haud mihi dero,Cum res ipsa feret : nisi dextro tempore, FlacciVerba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ;Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versuPantolabum scurram, Nomeutanumque nepotem?Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.Quid faciam ? Saltat Milonius, ut semel ictoAccessit fervor capiti, numerusque lucernis :Castor gaudet equis; ovo prognatus eodemPugnuis. Quot capitum vivunt, totidem studiorumMillia. Me pedibus delectat claudere verbaLucili ritu, nostrum melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olimCredebat libris ; neque, si male cesserat usquam,Decurrens alio, neque si bene : quo fit, ut omnisVotiva pateat veluti descripta tabellaVita senis. Sequor hunc ; Lucanus, an Appulus, anceps.Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis ;Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellumIncuteret violenta : sed hic stylus haud petet ultroQuemquam animantem, et me veluti custodiet ensisVagina tectus : quem cur distringere coner,Tutus ab infestis latronibus? O pater et RexJupiter, ut pereat positum rubigine telum,Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! At ille,Qui me commorit ( melius non trangere, clamo. )Flebit ; et insignis tota cantabitur Urbe.Cervius iratus leges minitatur, et urnam :Canidia Albuci, qulbus est inimica, venenum :Grande malum Turius, si quis se judice certet.Ut, quo quisque valet, suspectes terreat, utqueImperet hoc natura potens, sic collige mecum.Dente lupus, cornu taurus petit : unde, nisi intus

Monstratum ? Scævæ vivacem crede nepotiMatrem : nil faciet sceleris pia dextera : mirum ?Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos :Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.Ne longum faciam : seu me tranquilla senectusExpectat ; seu mors atris circomvolat alis ;Dives, inops, Romæ, seu fors ita jusserit, exul,Quisquis erit vitæ scribam color. O puer, ut sisVitalis metuo ; et majorum ne quis amicusFrigore te feriat. Quid ? cum est Lucilius aususPrimus in hunc operis componere carmina morem,Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per oraCederet, introrsum turpis ; num Lælius aut quiDuxit ab oppressa meritum Carthagine nomen ,Ingenio offensi, aut læso doluere Metello,Famosique Lupo cooperto versibus ? AtquiPrimores populi arripuit, populumque tributim ;Scilicet uni æquus virtuti, atque ejus amicis.Quin, ubi se a vulgo et scena, in secreta remorantVirtus Scipiadæ, et mitis sapientia Læli,

Nugari cum illo, et discincti ludere, donecDecoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvisInfra Lucili censum, ingeniumque ; tamen meCum magnis vixisse invita fatebilur usqueInvidia ; et fragili quærens illidere dentem,Offendet solido : nisi quid tu, docte Trebati,Dissentis. Equidem nihil hinc diffindere possum :Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negotiIncutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :Si mala condiderit in quem quis carmina, jus estJudiciumque. Esto, si quis mala : sed bona si quisJudice condiderit laudatus Cæsare ; si quisOpprobriis dignum laceraverit, integer ipse !Solventur risu tabulæ, tu missus abibis.

Quæ virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,( Nec meus hic sermo est, sed quem præcepit Ofellus,Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva )Discite, non inter lances, mensasque nitentes,Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cumAcclinis falsis animus meliora recusat,Verum hic impransi, mecum disquirite. Cur hoc ?Dicam, si potero. Male verum examinat omnisCorruptus judex. Leporem sectatus, equoveLassos ab indomito ; vel, si Romana fatigatMilitia assuetum græcari, seu pila velox,

Molliter austerum studio fallente laborem ;Seu te discus agit, pete cedentem aera disco.Cura labor extuderit fastidia, siccus, inanis,Sperne cibum vilem : nisi Hymettia mella FalernoNe biberis diluta. Foris est promus, et atrumDefendens pisces hiemat mare : cum sale panisLatrantem stomachum bene leniet. Unde putas, etQui partum ? Non in caro nidore voluptasSumma, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quæreSudando : pinguem vitiis albumque nec ostrea,Nec scarus, aut poterit peregrina juvare lagois.Vix tamen eripiam, posito pavone, velis quinHoc potius, quam gallina tergere palatum,Corruptus vanis rerum ; quia veneat auroRara avis, et picta pandat spectacula cauda :

Tanquam ad rem affineat quidquam. Num vesceris ista,Quam laudas, pluma ? Coctove num adest honor idem ?Carne tamen quamvis distat nihil hæc magis illa,Imparibus formis deceptum te patet Esto :Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an altoCaptus hiet, pontesne inter jactatus, an amnisOstia sub Tusci ? laudas, insane, trilibremMullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.Ducit te species, video. Quo pertinet ergoProceros odisse lupos ? quia scilicet illisMajorem natura modum dedit, bis breve pondus.Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.Porrectum magno magnum spectare catinoVellem, ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vosPresentes austri, coquite horum opsonia. QuanquamPutet aper rhombusque recens, mala copia quandoÆgrum sollicitat stomachum ; cum rapula plenusAtque acidas mavult inulas. Nec dum omnis abactaPauperies epulis regum ; nam vilibus ovis,Rigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem

Galloni prædonis erat acipensere mensaInfamis. Quid ? tum rhombos minus æquor alebat ?Tutus eral rhombus, tutoque ciconia nido,Donec vos auctor docuit Prætorius. ErgoSi quis nunc mergos suaves edixerit assos,Parebit pravi docilis romana juventus.Sordidus a tenui victu distabit, OfelloJudice. Nam frustra vitium vitaveris illud,Si te alio pravum detorseris, Avidienus,Cui canis ex vero dictum cognomen adhæret,Quinquennes oleas est, et sylvestria corna,Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum, etCujus odorem olei nequeas perferre, ( licebitIlle repotia, natales, aliosve dierumFestos albatus celebret ), cornu ipse bilibriCaulibus instillat, veteris non parcus aceti.

Quali igitur victu sapiens utelur, et horumUtrum imitabitur ? hac urget lupus, hac canis angit.Mundus erit, qui non offendet sordibus, atqueIn neutram partem cultus miser. Hic neque servis,Albuci senis exemplo, dum munia didit,Sævus erit : nec sic, ut simples Nævius, unctamConvivis præbebit aquam : vitium hoc quoque magnum.Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secumAfferat. In primis valeas bene . nam, variae resUt noceant bomini, credas, memor illius escæ,Quæ simplex olim tibi sederit. At simul assisMiscueris elixa, simul conchylia turdis,Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultumLenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnisCoena desurgat dubia ? Quin corpus onustumHesternis vitiis animum quoque prægravat una,Atque affigit humo divinae particulam auræ.

Alter, ubi dicto citius curata soporiMembra dedit, vegetus præscripta ad munia surgit.Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam ;Sive diem festum rediens advexerit annus ;Seu recreare volet tentatum corpus ; ubiqueAccedent anni, et tractari mollius ætasImbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam,Quam puer et validus præsumis mollitiem, seuDura valetudo inciderit, seu tarda senectus ?Rancidum aprum antiqui laudabant : non quia nasusIllis nullus erat : sed credo, hac mente, quod hospesTardius adveniens, vitiatum commodius, quamIntegrum edax dominus consumeret. Hos utinum interHeroas natum tellus me prima tulisset !Des aliquid famæ, quæ carmine gratior, auremOccupat humanam ? grande rhombi, patinæqueGrande ferunt una cum damne dedecus. Adde

Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,Et frustra mortis cupidum, cum deerit egentiÆs laquei pretium. Jure, inquit, Thrasius istisJurgatur verbis : Ego vectigalia magna,Divitiasque habeo tribus amplas regibus. ErgoQuod superat, non est melius quo insumere possis ?Cur eget indignus quisquam te divite ? quareTempla ruunt antiqua Deum ? cur, improbe, caræNon aliquid patriæ tanto emetiris acervo ?Uni nimirum recte tibi semper erunt res ?O magnus posthac inimicis risus ! uterneAd casus dubios fidet sibi certius ? hic, quiPluribus assuerit mentem, corpusque superbum,An qui contentus parvo, metuensque futuri,In pare, ut sapiens, aptarit idonea bello ?

Quo magis his credas : puer hunc ego parrus OfellumIntegris opibus novi non latius usum,Quaoi nunc accisis. Videas metato in agelloCum pecore et gnatis, fortem mercede colonum,Non ego, narrantem : temere edi luce profestaQuidquam, præter olus, fumosæ cum pede pernæ ;Ac mihi, cum longum post tempus venerat hospes,Sive operum vacuo gratus conviva per imbresVicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,Sed pullo, atque hædo : tum pensilis uva secundasEt nux ornabat mensas, cum duplice ficu.Post hoc ludus erat cupa potare magistra :Ac venerata Ceres ut culmo surgeret alto,Explicuit vino contractæ seria frontis.Sæviat, atque novos moveat fortuna tumultus,Quantum hinc inminuet ? quanto aut ego parcius, aut vos,

O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit ?Nam propriæ telluris herum natura, neque illum,Nec me, nec quemquam statuit. Nos expulit ille :Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,Postremo expellet certe vivacior heres.Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper OfelliDictus, erit nulli proprius ; sed cedet in usumNunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,Fortia que adversis opponite pectora rebus.

Sic raro scribis, ut toto non quater annoMembranam poscas, scriptorum quæque retexens,Iratus tibi, quod vini somnique benignusNil dignum sermone canas. Quid fiet ? ab ipsisSaturnalibus huc fugisti. Sobrius ergoDic aliquid dignum promissis : incipe. Nil est.Culpantur frustra calami, immeritusque laboratIratis natus paries Dis, atque Poetis.Atqui vultus erat multa et præclara minantis,Si vacuum tepido cepisset villula tecto.

Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro ?Eupolin, Archilochum, comites educere tantos ?Invidiam placare paras, virtute relicta ?Contemnere, miser. Vitanda est improba SirenDesidia, aut quidquid vita meliore parastiPoneudum æquo animo. Di te, Damasippe, DeæqueVerum ob consilium donent tonsore. Sed undeTam bene me nosti ? Postquam omnis res mea JanumAd medium fracta est, aliena negotia curo,Excussus propriis : olim nam quærere amabamQuo vafer ille pedes lavisset Sisyphus ære ;Quid sculptum infabre, quid fusum durius esset.Callidus huic signo ponebam millia centum :Hortos, egregiasque domos mercarier unusCum lucro noram : unde frequentia MercurialeImposuere mihi cognomen compita. Novi,Et morbi miror purgatum te illius. AtquiEmovit veterem mire novus : ut solet, in corTrajecto lateris miseri, capitisque dolore :

Ut lethargicus hic cum fit pugil, et medicum urgetDum ne quid simile huic, esto ut lubet. O bone, ne teFrustrere : insanis et tu, stultique prope omnes,Si quid Stertinius veri crepat; unde ego miraDescripsi docilis præcepta hæc, tempore quo meSolalus jussit sapientem pascere barbam,Alque a Fabricio non tristem ponte reverti.Nam male re gesta cum vellem mittere opertoMe capite in flumen, dexter stetit : et, cave faxisTe quidquam indignum : pudor, inquit, te malus urget,Insanos qui inter vereare insanus haberi.Primum nam inquiram quid sit furere : hoc si erit in teSolo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.Quem mala stultilia, et quæcunque inscitia veriCæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grexAutumat. Hæc populos, hæc magnos formula Reges,Excepto sapiente, tenet. Nunc accipe, quareDesipiant omnes, æque ac tu, qui tibi nomenInsano posuere. Velut sylvis, ubi passimPalantes error certo de tramite pellit,Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit : unus utriqueError, sed variis illudit partibus. Hoc te

Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille,Qui te deridet, caudam trahat. Est genus unumStultitiæ nihilum metuenda timentis; ut ignes,Ut rupes, fluviosque in campo obstare queratur :Alterum et huic varium, et nihilo sapientius, ignesPer medios, fluviosque ruentis. Clamet amicaMater, honesta soror, cum cognatis, pater, uxor :Hic fossa est ingens, hic rupes maxima : serva :Non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis,Mater te appello, clamantibus. Huic ego vulgumErrori similem cunctum insanire docebo.Insanit veteres statuas Damasippus emendo :Integer est mentis Damasippi creditor ? esto :Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam ;Tune insanus eris, si acceperis ? an magis excorsRejecta præda, quam præsens Mercurius fert ?Scribe decem a Nerio : non est satis, adde CiculæNodosi tabulas centum ; mille adde catenas :Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus,Cum rapies in jus malis ridentem alienis ;

Fiet aper, modo avis, modo saxum, et cum volet, arbor.SI male rem gerere, insani est: contra, bene sani :Putidius multo cerebrum est, mihi crede, PerilliDictantis, quod tu nunquam rescribere possis.Àudire, atque togam jubeo componere, quisquisAmbitione mala, aut argenti pallet amore ;Quisquis luxuria, tristive superstitione,Aut alio mentis morbo calet ; huc propius me,Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.Danda est ellebori multo pars maxima avaris :Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.Herodes Staberi summam incidere sepulcro ;Ni sic fecissent, gladiatorum dare centumDamnati, populo paria, atque epulum, arbitrio Arri,Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave,Seu recte, hoc volui ; ne sis patruus mihi. CredoHoc Staberi prudentem animum vidisse... Quid ergoSensit, cum summam patrimoni insculpere saxoHeredes voluit ? Quoad vixit, credidit ingensPauperiem vitium, et cavit nihil acrius, ut, si

Forte minus locuples uno quadrante periret,Ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res,Virtus, fama, decua, divina humanaque pulchrisDivitiis parent : quas qui construxerit, illeClarua erit, fortis, justus, sapiens etiam, et Rex,Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum,Speravit magnæ laudi fore. Quid simile istiGræcus Aristippus ? qui servos projicere aurumIn media jussit Libya, quia tardius irentPropter onus segnes. Uter est insanior horum ?Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,Nec studio citharæ, nec Musæ deditus ulli ;Si scalpra, et formas non sutor : nautica velaAversus mercaturis : delirus, et amensUndique dicatur merito. Quid discrepat istas,Qui nummos aurumque recondit, nescius utiCompositus, metuensque velut contingere sacrum ?

Si quis ad ingentem frumenti semper acervumPorrectus vigilet cum longo fuste, neque illincAudeat esuriens dominus contingere granum,Ac potius foliis parcus vescatur amaris :Si positis intus Chii, veterisque FalerniMille cadis; ( nihil est, tercentum millibus ) acrePotet acetum : age ! si et stramentis incubet, unde —Octoginta annos natus, cui stragula vestis,Blattarum ac tinearum epulæ, putrescat in arca :Nimirum insanus paucis videatur, eo quodMaxima pars hominum morbo jactatur eodem.Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat heres,Dis inimice senex , custodis, ne tibi desit ?Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,Ungere si caules oleo meliore, caputqueCœperis impexa fœdum porrigine? Quare,Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufersUndique ? Tun’ sanus ? populum si cædere saxisIncipias, servosve tuos, quos ære pararis,Insanum te omnes pueri, clamentque puellæ.Cum laqueo uxorem interimis, matremque veneno,Incolumi capite es ? Quid enim ? neque tu hoc facis Argis,

Nec ferro, ut demens genitricem occidit Orestes.An tu reris eum occisa insanisse parente,Ac non ante malis dementem actum Furiis, quamIn matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?Quin, ex quo est habitus male tutæ mentis Orestes,Nil sane fecit, quod tu reprehendere possis :Non Pyladen ferro violare, ansusve sororemElectram : tantum maledicit utrique vocandoHano Furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.Pauper Opimius argenti positi intus, et auriQui Veientanum festis potare diebusCampana solitus trulla, vappamque profestis,Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heresJam circum loculos et claves, lætus ovansqueCurreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis,Excitat hoc pacto : mensam poni jubet, atqueEffundi saccos nummorum ; accedere pluresAd numerandum. Hominem sic erigit. Addit et illud :Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet heres.Men vivo ? ut vivas igitur, vigila: hoc age. Quid vis ?Deficient inopem venæ te, ni cibus, atqueIngens accedat stomacho fultura ruenti.

Tu cessas ? agedum, sume hoc ptisanarium oryzæ.Quanti emptæ ? Parvo. Quanti ergo ? Octo assibus. Eheu !Quid refert, morbo, an furtis, pereamne rapinis ?Quisnam igitur sanus ? Qui non stultus. Quid avarus ?Stultus et insanus. Quid ? si quis non sit avarus,Continuo sanus ? Minime. Cur Stoïce ? Dicam.Non est cardiacus, Craterum dixisse putato,Hic æger : recte est igitur, surgetque ? negabit,Quod latus, aut renes morbo tentantur acuto.Non est perjurus, neque sordidus : immolet æquisHic porcum Laribus. Verum ambitiosus et audax :Naviget Anticyram : quid enim differt, barathroneDones quidquid habes, an nunquam utare paratis ?Servius Oppidius Canusi duo prædia, divesAntiquo censu, gnatis divisse duobusFertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatisAd lectum : postquam te talos, Aule, nucesqueFerre sinu laxo, donare et ludere vidi ;Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem ;Extimui ne vos ageret vesania discors :Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.Quare per Divos oratus uterque Penates,

Tu, cave ne minuas ; tu, ne majus facias idQuod sans esse putat pater, et natura coercet.Præterea ne vos titillet gloria, jureJurando obstringam ambo : uter Ædilis fuerit, velVestrum prætor, is intestabilis et sacer esto.In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,Latus ut in Circo spatiere, aut æneus ut stes,Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ?Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,Astuta ingenuum vulpes imitata leonem ?Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur ?Rex sum. Nil ultra quæro plebeius. Et æquamRem imperito : ac, si cui videor non justus, inultoDicere quæ sentit permitto. Maxime regum,Dii tibi dent capta classem deducere Troja.Ergo consulere, et mox respondere licebit ?Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,Putrescit, toties servatis clarus Achivis ?Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhumato,Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?

Mille ovium insanui morti dedit, inclytum Ulyssem,Et Menelaum una mecum se occidere clamans.Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide gnatamAnte aras, spargisque mola caput, improbe, salsa,Rectum animi servas ? Quorsum ? Insanus qui denim AjaxFecit, cum stravit ferro pecus ? abstinuit vimUxore, et gnato, mala multa precatus Atridis ;Non ille aut Teucrum, aut ipsum violavit Ulyssem.Verum ego, ut hærentes adverso littore navesEriperem, prudens placavi sanguine Divos.Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.Qui species alias veris, scelerisque tumultuPermistas capiet, commotus habebitur : atqueStultitiane erret, nihilum distabit, an ira.Ajax immeritos dum occidit, desipit, agnos ;Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,

Stas animo? et purum est, vitio tibi cum tumidum est cor ?Si quis lectica nitidam gestare amet agnam ;Huic vestem ut gnatæ paret, ancillam paret, aurum ;Pusam, aut pusillam appellet, fortique maritoDestinet uxorem, interdicto huic omne adimat jusPrætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,Integer est animi ? ne dixeris. Ergo ubi pravaStultitia, hic summa est insania : qui sceleratus,Et furiosus erit : quem cepit vitrea fama,Hune circumtonuit gaudens Bellona cruentis.Nunc age luxuriam, et Nomentanum arripe mecum :Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.Hic simul accepit patrimoni mille talenta,Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,Unguentarius, ac Tusci turba impia vici,Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum,Mane domum veniant. Quid tum ? venere frequentes ;Verba facit leno. Quidquid mihi, quidquid et horumCuique domi est, id crede tuum, et vel nunc pete, vel cras.Accipe quid contra juvenis responderit æquus :In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

Cœnem ego : tu pisces hiberno ex æquore verris :Segnis ego, indignus qui tantum possideam : aufer,Sume tibi decies, tibi tantumdem, tibi triplex.Filius Æsopi detractam ex aure Metellæ( Scilicet ut decies solidum exsorberet ), acetoDiluit insignem baccam; qui sanior, ac siIllud idem in rapidum flumen, jaceretve cloacam ?Quincti progenies Arri, par nobile fratrum,Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum,Luscinias soliti impenso prandere coemptas,Quorsum abeant sani ? creta, an carbone notandi ?Ædificare casas, plaustello adjungere mures,Ludere par impar, equitare in arundine longa,Si quem delectet barbatum, amentia verset.Si puerilius bis ratio esse evincet, amare ;Nec quidquam differre, utrumve in pulvere, trimusQuale prius, ludas opus, an meretricis amoreSollicitus plores : quæro, faciasne quod olim

Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi,Fasciolas, cubital, focalia : potus ut illeDicitur ex collo furlim carpsisse coronas,Postquam est impransi correptus voce magistri ?Porrigis irato puero cum poma, recusat :Sume, Catelle ; negat : si non des, optat. AmatorExclusus qui distat ? agit ubi secum, eat, an non,Quo rediturus erat non arcessitus, et hæretInvisis foribus ? Nec nunc, cum me vocet ultro,Accedam ? an potius mediter finire dolores ?Exclusit : revocat : redeam ? non , si obsecret. EcceServus non paulo sapientior : O here, quæ resNec modum habet, neque consilium, ratione modoqueTractari non vult. In amore hæc sunt mala : bellum,Pax rursum. Hæc si quis tempestalis prope rituMobilia, et cæca fluitantia sorte, IaboretReddere certa sibi, nihilo plus explicet, ac siInsanire paret certa ratione, modoque.Quid, cum Picenis excerpens semina pomis

Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?Quid ? cum balba feris annoso verba palato,Ædificante casas, qui sanior ? Adde cruoremStultitiæ, atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,Hellade percussa, Marius cum præcipitat se,Cerritus fuit ? an commotæ crimine mentisAbsolves hominem, et sceleris damnabis eumdem,Ex more imponens cognata vocabula rebus?Libertinus erat, qui circum compita siccusLotis mane senex manibus currebat, et unum( Quid tam magnum ? addens ) unum me surpite morti,Dis etenim facile est, orabat : sanus utrisqueAuribus, atque oculis ; mentem, nisi litigiosus,Ëxciperet dominus, cum venderet. Hos quoque vulgusChrysippi ponit fecunda in gente Meneni.Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,Frigida si puerum quartana reliquerit, illoMane die, quo tu indicis jejunia, nudusIn Tiberi stabit. Casus, medicusve levarit

Ægrum ex præcipiti, mater delira necabitIn gelida fixum ripa, febrimque reducet.Quone malo mentem concussa ? timore Deorum.Hæc mihi Stertinius, sapientum Octavus, amicoArma dedit, posthac ne compellarer innltus.Dixerit insanum qui me, totidem audiet ; atqueRespicere ignoto discet pendentia tergo.Stoïce, post damnum sic vendas omnia pluris :Qua me stultitia ( quoniam non est genus unum )Insanire putas ? ego nam videor mihi sanus.Quid? caput abscissum demens cum portat AgaveGnati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?Stultum me fateor ( liceat concedere veris )Atque etiam insanum : tantum hoc edissere, quo meÆgrotare putes animi vitio. Accipe : primumÆdificas, hoc est, longos imitaris, ab imoAd summum totus moduli bipedalis : et idemCorpore majorem rides Turbonis in armisSpiritum et incessum. Qui ridiculus minus illo ?An quodcumque facit Mœcenas, te quoque verum est,Tanto dissimilem, et tanto certare minorem ?

Absentis ranæ pullis vituli pede pressis,Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingensBellua cognatos eliserit. Illa rogare,Quantane ? num tandem, se inflans, sic magna fuisset ?Major dimidio. Num tanto ? Cum magis atqueSe magis inflaret : non, si te ruperis, inquit,Par eris : hæc a te non multum abludit imago.Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,Quæ si quis sanus fecit, sanus facis et tu.Non dico horrendam rabiem. Jam desine : CultumMajorem censu : Teneas, Damasippe, tuis te :O major tandem parcas insane minori.

Unde et quo Catius ? non est mihi tempus, aventiPonere signa novis præceptis, qualia vincuntPythagoram, Anytique reum, doctumque Platona.Peccatum fateor, cum te sic tempore lævoInterpellarim. Sed des veniam bonus, oro,Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,Sive est naturæ hoc, sive artis, mirus utroque.Quin id erat curæ, quo pacto cuncta tenerem,Ut pote res tenues, lenui sermone peractas :Ede hominis nomen : simul, an Roraanus» an hospes.Ipsa memor præcepta canam : celabilur auctor.

Longa quibus facies ovis erit, illa memento,Ut succi melioris, et ut magis alba rotundis,Ponere : namque marem cohibent. callosa vitellum.Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,Dulcior. Irriguo nihil est elutius horto.Si vespertinus subito te oppresserit hospes ;Ne gallina malum responsct dura palato,Doctus eris vivam misto mersare Falerno :Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungisNatura est : aliis male creditur. Ille salubresÆstates, peraget, qui nigris prandia morisFiniet, ante gravem quæ legerit arbore solem.Aufidius forti miscebat mella Falerno,Mendose : quoniara vacuis committere venisNil, nisi lene, decet. Leni præcordia mulsoProlueris melius. Si dura morabitur alvus,Mitulus, et viles pellent obstantia conchæ,Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.Lubrica nascentes implent conchylia lunæ.Sed non omne mare est generosæ fertile testæ.

Murice Bajano melior Lucrina peloris :Ostrea Circæis, Miseno oriuntur echini,Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.Nec sibi cœnarum qui vis temere arroget artem,Non prius exacta tenui ratione saporum :Nec satis est cara pisces avertere mensa,Ignarum quibus est jus aptius, et quibus assisLanguidus in cubitum jam se conviva reponet.Umber, et iligna nutritus glande, rotundasCurvet aper lances carnem vitantis inertem.Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.Vinea summittit capreas non semper edules.Fecundi leporis sapiens sectabitur armos.Piscibus atque avibus quæ natura, et foret ætas,Ante meum nulli patuit quæsita palatum.Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit.Nequaqum salis in re una consumere curam,Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

Quali perfundat pisces securus olivo.Massica si cœlo supposas vina sereno,Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,Et decedet odor nervis inimicus : at illaIntegrum perdunt lino vitiata saporem.Surrentina vafer qui miscet fece FalernaVina, columbino linum bene colligit ovo,Quatenus ima petit, volvens aliena vitellus.Tostis marcentem squillis recreabis, et AfraPotorem cochlea. Nam lactuca innatat acriPost vinum stomacho : perna magis, ac magis hillisFlagitat in morsus refici : quin omnia malit,Quæcumque immundis fervent allata popinis.Est operæ pretium duplicis pernoscere jurisNaturam. Simplex e dulci constat olivo ;Quod pingui miscere mero muriaque decebit,Non alia quam qua Byzantia putruit orca.Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

Pressa Venafranæ quod bacca remisit olivæ.Picenis cedunt pomis Tiburtia succo :Nam facto præstant. Venucula convertit ollis.Rectius Albanam fumo duraveris uvam.Hanc ego cum malis ego fecem primus, et halec,Primus et inveni piper album, cum sale nigroIncretum, puris circumposuisse catillis.Immane est vitium, dare millia terna macello,Angustoque vagos pisces urgere catino.Magna movent stomacho fastidia, seu puer unctisTractavit calicem manibus, dum furta ligurit :Sive gravis veteri crateræ limus adhæsit.Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantusConsistit sumptus ? neglectis flagitium ingens.Ten' lapides varios lutulenta radere palma,Et Tyrias dare circum illota toralia vestes ?Oblitum quanto curam sumptumque minoremHæc habeant, tanto reprendi justius illis,

Quæ nisi divitibus nequeunt contingere mensis.Docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus,Ducere me auditum, perges quocumque, memento.Nam quamvis referas memori mihi pectore cuncta,Non tamen interpres tantumdem juveris : addeVultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatusNon magni pendis, quia contigit. At mihi curaNon mediocris inest, fontes ut adire remotos,Atque haurire queam vitæ præcepta beatæ.

Hoc quoque, Tïresia, præter narrata, petentiResponde : quibus amissas reparare queam resArtibus, atque modis. Quid rides ? Jamne dolosoNon satis est Ithacam revehi, patriosque PenatesAspicere ? o nulli quidquam mentite ? vides, utNudus inopsque domum redeam, te vate : neque illicAut apotheca procis intacta est, aut pecus. AtquiEt genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.Quando pauperiem, missis ambagibus, horres,Accipe qua ratione queas ditescere. Turdus,Sive aliud privum dabitur tibi ; devolet illuc

Res ubi magna nitet domino sene : dulcia poma,Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentusSanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illiTu comes exterior, si postulet, ire recuses.Utne tegam spurco Damæ latus ? haud ita TrojæMe gessi, certans semper melioribus. ErgoPauper eris. Fortem hoc animum tolerare jubebo ;Et quondam majora tuli. Tu protinus, undeDivitias, ærisque ruam, dic, augur, acervos.Dixi equidem, et dico. Captes astutus ubiqueTestamenta senum ; neu, si vafer unus et alterInsidiatorem præroso fugerit hamo,Aut spem deponas, aut artem illusus omittas.Magna minorve foro si res certabitur olim ;Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultroQui meliorem audax vocet in jus, illius estoDefensor : fama civem, causaque prioremSperne, domi si gnatus erit, fecundave conjux.Quincte, puta, aut Publi ( gaudent prænomine molles

Auriculæ) tibi me virtus tua fecit amicum.Jus anceps novi : causas defendere possum :Eripiet quivis oculos citius mihi, quam teContemptum cassa nuce pauperet. Hæc mea cura est,Neu quid tu perdas, neu sis jocus. Ire domum, atquePelliculam curare jube. Sis cognitor ipse ;Persta atque obdura : seu rubra canicula findetInfantes statuas, seu pingui tentus omasoFurius hibernas cana nive conspuet Alpes.Nonne vides, ( aliquis cubito stantem prope tangensInquiet, ) ut patiens, ut amicis aptus, ut acer ?Plures annabunt thynni, et cetaria crescent.Si cui præteræ validus male filius in rePræclara sublatus aletur, ne manifestumCælibis obsequium nudet te, leniter in spemAccede officiosus, ut et scribare secundusHeres : et, si quis casus puerum egerit Orco,Iu vacuum venias. Perraro hæc alea fallit.

Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,Abnuere, et tabulas a te removere memento :Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundoCera velit versu : solus, multisne coheres,Veloci percurre oculo. Plerumque recoctusScriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,Captatorque dabit risus Nasica Corano.Num furis ? an prudens ludis me, obscura canendo ?O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non :Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab altoDemissum genus Ænea, tellure, mariqueMagnus erit, forti nubet procera CoranoFilia Nasicæ, metuentis reddere soldum.Tum gener hoc faciet : tabulas socero dabit, atqueUt legat, orabit : multum Nasica negatas

Accipiet tandem, et tacitus leget, invenietqueNil sibi legatum, præter plorare, suisque.Illud ad hæc jubeo : mulier si forte dolosa ,Libertusve senem delirum temperet, illisAccedas socius : laudes, lauderis ut absens.Adjuvat hoc quoque : sed vincit longe prius ipsumExpugnare caput. Scribet mala carmina ? Lauda.Me sene, quod dicam, factum est. Anua improba ThebisEx testamento sic est elata : cadaverUnctum oleo largo nudis humeris tulit heres :Scilicet elabi si posset mortua, credo,Quod nimium institerat viventi. Cautus adito :Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.Difficilem et morosum offendet garrulus. UltroNon etiam sileas. Davus sis comicus, atqueStes capite obstipo, multum similis metuenti.Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura,

Cautus uti velet carum caput : extrahe turbaOppositis humeris : aurem substringe loquaci.Importunus amat laudari ? donec, ohe, jamAd coelum manibus sublatis dixerit, urge, etCrescentem tumidis infla sermonibus utrem.Cura te servitio longo, curaque levarit,Et certum vigilans, quartæ sit partis Ulysses,Audieris heres : ergo nunc Dama sodalisNusquam est ! unde mihi tam fortem, tamque fidelem !Sparge subinde ; et, si paulum potes, illacrymare : estGaudia prodentem vultum celare : sepulcrumCommissum arbitrio sine sordibus exstrue. FunusEgregie factum laudet vicinia. Si quisForte coheredum senior male tussiet ; huic tuDic : ex parte tua, seu fundi, sive domus sitEmptor, gaudentem nummo te addicere. Sed meImperiosa trahit Proserpina. Vive, valeque.

Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus,Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons,Et paulum sylvæ super his foret Auctius, atqueDi melius fecere ; bene est ; nihil amplius oro,Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.Si neque majorent feci ratione mala rem,Nec sum facturus vitio culpave minorem :Si veneror stultus nihil horum : O si. angulus illeProximus accedat, qui nunc denormat agellum !O si urnam argenti fors qua mihi monstret, ut illi,Thesauro invento, qui mercenarius agrumIllum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule! Si quod adest, gratum juvat : hac prece te oro,Pingue pecus domino facias, et cætera, præterIngenium ; utque soles, custos mihi maximus adsis.Ergo ubi me in montes, et in arcem ex urbe removi,Quid prius illustrem satiris, musaque pedestri ?Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.Matutine pater, seu Jane libentius audis,Unde homines operum primos vitæque laboresInstituunt, ( sic Dis placitum ) tu carminis estoPrincipium ; Romæ sponsorem me rapis : eia,Ne prior officio quisquam respondeat, urge :Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalemInteriore diem gyro trahit, ire necesse est.Postmodo,quod mi obsdit, clare, certumque locuto,Luctandum in turba, facienda injuria tardis.Quid vis, insane, et quas res agis ? Improbus urgetIratis precibus. Tu puises omne, quod obstat,

Ad Mæcenatem memori si mente recurras.Hoc juvat, et melli est, non mentiar. At simul atrasVentum est Esquilias, aliena negotia centumPer caput et circa saliunt latus. Ante secundamRoscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.De re communi scribæ magna atque nova teOrabant hodie meminisses, Quincte, reverti.Imprimat his, cura, Mæcenas signa tabellis.Dixeris, experiar : si vis, potes, addit et instat.Septimus octavo propior jam fugerit annus,Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorumIn numero : duntaxat ad hoc, quem tollere rhedaVellet, iter faciens, et cui concredere nugasHoc genus : hora quota est ? Thrax est Gallina Syro par ?Matutina parum cautos jam frigora mordent ;

Et quæ rimosa bene deponuntur in aure.Per totam hoc tempus subjectior in diem et horamInvidiæ. Noster ludos spectaverit una,Luserit in campo : Fortunæ filius, omnes.Frigidus a rostris manat per compita rumor ;Quicumque obvius est, me consulit. O bone ( nam teScire, deos quoniam propius contingis, oportet.)Numquid de Dacis audisti ? nil equidem : ut tuSemper eris derisor ! at omnes. Di exagilent me,Si quidquam. Quid ? militibus promissa, TriquetraPraedia Cæsar, an est Itala tellure daturus ?Jurantem me scire nihil, mirantur, ut unumScilicet egregii mortalem, altique silenti.Perditur hæc inter misero lux, non sine vous :O rus, quando ego te aspiciam ? quandoque licebitNunc veterum libris, nunc somno et inertibus horisDucere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?O quando faba Pythagoræ cognata, simulqueUncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?

O noctes cœnæque Deum ! quibus ipse, meiqueAnte Larem proprium vescor, vernasque procacesPasco libatis dapibus. Prout cuique libido est,Siccat inæquales calices conviva, solutusLegibus insanis, seu quis capit acria fortisPocula, seu modicis humescit lætius. ErgoSermo oritur, non de villis domibusve alienis,Neo male necne Lepos saltet : sed quod magis ad nosPertinet, et nescire malum est, agitamus : UtrumneDivitiis homines, an sint virtute beati :Quidve ad amicitias, usus, rectumve trahat nos ;Et quæ ait natura boni, summumque quid ejus.Cervius hæc inter vicinus garrit anilesEx re fabellas : Nam si quis laudat ArelliSollicitas ignarus opes, sic incipit : Olim.Rusticus urbanum murem mus paupere ferturAccepisse cavo, veterem vetus hospes amicum ;Asper, et attentus quæsitis, ut tamen arctumSobreret hospitiis animum. Quid multa ? neque illiSepositi ciceris nec longæ invidit avenæ :Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardiFrusta dedit, cupiens varia fastidia cœna

Vincere tangentis male singula dente superbo ;Cum pater ipse domus palea porrectos in hornaEsset ador, loliumque, dapis meliora relinquens.Tandem urbanus ad hunc : Quid te juvat, inquit, amice,Prærupti nemoris palientem vivere dorso ?Vin' tu homines urbemque feris præponere sylvis ?Carpe viam, mihi crede, cornes, terrestria quandoMortales animas vivunt sortita, neque ulla estAut magno, aut parvo lethi fuga. Quo bone, circa,Dum licet, in rebus jucundis vive beatus :Vive memor quam sis ævi brevis. Hæc ubi dictaAgrestem pepulere, domo levis exilit. IndeAmbo propositum peragunt iter, urbis aventesMœnia nocturni subrepere : jamque tenebatNox medium cœli spatium, cum ponit uterqueIn locuplete domo vestigia, rubro ubi coccoTincta super lectos canderet vestis eburnos,Multaque de magna superessent fercula oœna,Quæ procul extructis inerant hesterna canistris.Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavitAgrestem, veluti succinctus cursitat hospes,

Continuatque dapes, necnon vernaliter ipsisFungitur officiis, prælambens omne quod affert.Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisqueRebus agit lætum convivam : cum subito ingensValvarum strepitus lectis excussit utrumque.Currere per totum pavidi conclave, magisqueExanimes trepidare, simul domus alla MolossisPersonuit canibus. Tum rusticus : haud mihi vitaEst opus hac, ait ; et valeas : me sylva, cavusqueTutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

Jamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servusPauca, reformido. Davusne ? ita ; Davus, amicumMancipium domino, et frugi, qnod sit salis, hoc est,Ut vitale putes. Age, libertate Decembri( Quando ita majores voluerunt ) utere, narra.Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urgetPropositum : pars multa natat, modo recta capessens,Interdum pravis obnoxia. Sæpe notatusCum tribus annellis, modo læva Priscus inani,Vixit inæqualis, clavum ut mutaret in horas ;

Ædibus ex magnis subito se conderet, undeMundior exiret vix libertinus honeste ;Jam mœchus Romæ, jam mallet doctus AthenisVivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.Scurra Volanerius, postquam illi justa chiragraContudit articulos, qui pro se tolleret, atqueMiteret in pyrgum talos, mercede diurnaConductum pavit. Quando constantior idemIn vitiis, tanto levius miser, ac prior illoQui jam contento, jam laxo fune laborat.Non dices hodie quorsum hæc tam putida tendant,Furcifer ? ad te, inquam. Quo pacto, pessime ? LaudasFortunam, et mores antiquæ plebis : et idem,Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses :Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse :Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres,Nequicquam cœno cupiens evellere plantam.Romæ rus optas : absentem rusticus urbemTollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus

Ad cœnam, laudas securum olus, ac, velut usquamVinctus eas, ita te felicem dicis, amasqueQuod nusquam tibi sit potandum : jusserit ad seMecœnas serum sub lumina prima venireConvivam ; Nemon' oleum feret ocyus ? ecquisAudit ? cum magno blateras clamore, fugisque.Milvius, et scurræ tibi non referenda precatiDiscedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,Duci ventre levem : nasum nidore supinor,Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.Tu, cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultroInsectere, velut melior ? verbisque decorisObvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipsoQuingentis empto drachmis deprenderis ? auferMe vultu terrere : manum stomachumque teneto,Dum, quæ Crispini docuit me janitor, edo.Non sum mœchus, ais. Neque ego hercule fur, ubi vasaPrætereo sapiens argentea. Tolle periclum,Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.

Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumqueTot, tantisque minor, quem ter vindicta quaterqueImposita haud unquam misera formidine privet ?Adde supra dictis quod non levius valeat ; namSive vicarius est, qui servo paret, uti mosVester ait, seu conservus : tibi quid sum ego ? nempeTu mihi qui imperitas, aliis servis miser, atqueDuceris, ut nervis alienis mobile lignum.Quisnam igitur liber ? Sapiens, sibique imperiosus :Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent :Responsare cupidinibus, contemnere honoresFortis, et in seipso totus teres, atque rotundus,Externi ne quid valeat per læve morari ;In quem manca ruit semper fortuna. PotesneEx his, ut proprium quid noscere ? quinque talentaPoscit te mulier, vexat, foribusque repulsumPerfundit gelida. Rursus vocat. Eripe turpiColla jugo. Liber, liber sum, dic, age. Non quis :Urget enim dominus mentem non lenis, et acres

Subjectat lasso stimulos, versatque negantem.Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,Qui peccas minus, atque ego, cum Fulvi, Rutubæque,Aut Placidejani contente poplite mirorPrælia rubrica picta, aut carbone : velut siRevera pugnent, feriant, vitentque moventesArma viri. Nequam, et cessator Davus : at ipseSubtilis veterum judex, et callidus audis.Nil ego si ducor libo fumante. Tibi ingensVirtus, atque animus cœnis responsat opimis.Obsequium ventris mihi perniciosius est : Cur ?Tergo plector enim. Qui tu impunitior, illa,Quæ parvo sumi nequeunt, cum opsonia captas ?Nempe inamarescunt epulæ sine fine petitæ,Illusique pedes vitiosum ferre recusantCorpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvamFurtiva mutat strigili ? qui prædia vendit,

Nil servile gulæ parens habet ? adde, quod idemNon horam tecam esse potes ; non otia rectePonere ; teque ipsum vitas fugitivus, ut erro,Jam vino quærens, jam somno fallere curam :Frustra ; nam comes atra premit, sequiturque fugacem.Unde mihi lapidem ? Quorsum est opus ? Unde sagittas ?Aut insanit homo, aut versus facit Ocyus hinc teNi rapis, accedes opera agro nona Sabino.

Ut Nasidieni juvit te cœna beati ?Nam mihi quærenti convivam, dictus heri illicDe medio potare die. Sic, ut mibi nunquamIn vita fuerit melius. Da, si grave non est,Quæ prima iratum ventrem placaverit esca.In primis Lucanus aper : leni fuit AustroCaptas, ut aiebat cœnæ pater. Acria circumRapula, Iactucæ, radices : qualia lassumPervellunt stomachum ; siser, alec, fœcula Coa.His ubi sublatis, paer alte cinctus acernam

Gausape purpureo mensam pertersit, et alterSublegit quodcumque jaceret inutile, quodquePosset cœnantes offendere ; ut Attica virgoCum sacris Cereris, procedit Fuscus Hydaspes,Cæcuba vina ferens ; Alcon Chium maris expers.Hic herus, Albanum, Mecœnas, sive FalernumTe magis appositis delectat, habemos utrumqueDivitias miseras ! sed queis cœnantibus una,Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,Si memini, Varius : cum Servilio BalathroneVibidius, quos Mecœnas adduxerat umbras.Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,Ridiculus totas simul absorbere placentas.Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,Indice monstraret digito. Nam cætera turba ,Nos, inquam, cœnamus aves, conchylia, pisces.Longe dissimilem noto celantia succum ;Ut vel continuo patuit, cum passeris, atque

Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.Post hoc me docuit melimela rubere, minoremAd lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipsoAudieris melius. Tum Vibidius Balathroni :Nos, nisi damnose bibimus, moriemor inulti :Et calices poscunt majores. Vertere pallorTum parochi faciem, nil sic metuentis ut acresPotores : vel quod maledicunt liberius, VelFervida quod subtile exsurdant vina palatum.Invertunt Aliphanis vinaria totaVibidius, Balathroque, secutis omnibus. ImiConvivæ lecti nihilum nocuere lagenis.Affertur aquillas inter muræna natantesIn patina porrecta. Sub hoc herus ; haec gravida, inquit,Capta est, deterior post partum came futura :His mistum jus est, oleo quod prima VenafriPressit cella, garo de succis piscis Iberi,Vino quinquenni, verum citra mare nato,Dum coquitur ; cocto Chium sic convenit, ut nonHoc magis ullum aliud ; pipere albo, non sine acetoQuod Methimnæam vitio mutaverit uvam.Erucas virides, inulas ego primus amarasMonstravi incoquere : illutos Curtillus echinos

Ut melius muria, quam testa marina, remittat.Interea suspensa graves aulæa ruinasIn patinam fecere, trahentia pulveris atri,Quantum non aquilo Campanis excitat agris.Nos majus veriti, postquam nihil esse pericliSensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut siFilius immaturus obisset, flere. Quis essetFinis, ni sapiens sic Nomentanus amicum,Tolleret ? heu fortuna, quis est crudelior in nosTe Deus ? ut semper gaudes illudere rebusHumanis ! Varius mappa compescere risumVix poterat : Balatro suspendens omnia naso :Hæc est conditio vivendi, aiebat : eoqueResponsura tuo nunquam est par fama labori.Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omniSollicitudine districtum ? ne panis adustus,

Ne male conditum jus apponatur, ut omnesPræcincti recte pueri, comptique ministrent.Adde hos præterea casus ; aulæa ruant si.Ut modo : si patinam pede lapsus frangat agaso.Sed convivatoris, uti ducis, ingenium, resAdversæ nudare solent, celare secundæ.Nasidienus ad hæc : tibi Di, quæcumque preceris,Commoda dent : ita vir bonus es, convivaque comis.Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videresStridere secreta divisos aure susurros.Nullos his mallem ludos spectasse. Sed illaRedde, age, quæ deinceps risisti. Vibidius dumQuærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,Quod sibi poscenti non dentur pocula : dumqueRidetur fictis rerum Balatrone secumdo,Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arteEmendaturus fortunam. Deinde secutiMazonomo pueri magno discerpta ferentesMembra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi,Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,Qaam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adustoVidimus et merulas poni, et sine clune palumbes :Suaves res, ai non caves narraret earum, et

Naturas dominus : quem nos sic fugimus ultiUt nihil omnino gustaremus, velut illisCanidia afflasset, pejor serpentibus Afris.

Comments

Loading comments…