O, amice Phaedre, quonam et unde? Phae. Α Lysia, o Socrates, Cephali filio. pergo autem, deambulandi gratia, extra urbem. Plurimum enim tempus cum eo sedens a matutino ad hanc usque horam illic constiti. a tuo autem meoque sodali Acumeno persuasus, deambulando exerceor. quod quidem exercitationis genus facilius salubrius ille, quam currendi certamen existimat. So. Probe ille quidem, o amice, movet. at enim Lysias erat, ut videtur, in urbe. Phae. Erat. nam apud Epicratem divertit in hanc Olympo proximam Morychi domum. So. Quid rei agebatur illic? an videlicet orationis epulo Lysias vos accepit? Phae. Scies, modo tibi otium sit progredienti una mecum audire. So. Quid vero? nonne putas me iuxta Pindarum, negotio etiam anteferre, tuam et Lysiae collocutionem audire? Phae. Perge igitur. So. Dicas modo. Phae. Atqui disputatio illa, o Socrates, tuis auribus congrua. sermo namque fuit, qui habitus est, nescio quo modo, amatorius: scripserat enim Lysias elaboratam et luculentam orationem, non pro amatore quidem; sed ex hoc ipso artificiosa erat et compta oratio, quod aiebat non amanti potius, quam amanti, esse gratificandum. Soc. O generosum virum! utinam scriberet, inopi potius, quam opulento, et seni quam iuveni, et in ceteris omnibus ita affecto, ut ego et nostrum complurimi sumus, esse gratificandum. ita enim urbana et publice utilis foret oratio. Me tamen cupido tanta cepit audiendi, ut, si Megaras usque deambulando proficiscare, atque Herodici more, ubi ad murum accesseris, protinus inde recedas, non te relinquam. Phae. Quid ais optime Socrates? an non putas quae Lysias multo tempore per otium composuit disertissimus omnium, qui nunc sunt, scribendi, ea me rudem, ita ut illo dignum est, atque referre meminisse? permultum certe absum. atqui mallem equidem id mihi, quam multum auri adesse. So. O Phaedre, si ego Phaedrum ignoro, mei quoque oblitus sum. sed horum sane neutrum est. id enim certe scio, quod non semel tantum ille Lysiae sermonem audivit, sed iussit saepius recenseri. Lysias autem parebat libens. Nec vero Phaedro id satis: verum sumpto demum libro, quae maxime cupiebat, consideravit. quod cum fecisset, illic a matutino assiduus, deambulaturus abscessit, per canem, ut equidem reor, memoriae mandans, nisi forte prolixior erat ratio. Tendebat autem modo extra muros, ut ea ipsa meditaretur. obvians vero homini sermonum amore insano, eo conspecto laetatus est, quia congaudentem coëxultantemque foret habiturus, ac pergere una iussit. deinde vero, ab homine ipso sermonum avido rogatus dicere, simulabat gravari, quasi non cuperet referre: tandem vero etsi nemo sponte audire vellet, erat ad audiendum illata vi coacturus. Te ergo, Phaedre, rogarim, quod etiam non rogatus facturus es, mihi nunc ut facias. Phae. Satius est igitur, utcumque possum, dicere. videris enim non prius dimissurus, quam pro viribus dixero. So. Vere nimium tibi videor. Phae. Sic igitur faciam. sed enim verba quidem ipsa, o Socrates, non edidici; sententias autem paene omnium, quibus amantem ostendit a non amante differre, teneo equidem, easque breviter referre tibi per ordinem pergo. So. Ostende, amabo, prius, quid in sinistra habes sub pallio. suspicor enim, te librum ipsum habere. id si sic est, ita cogita, me quidem te magni facere: attamen, praesente Lysia, me tibi auditorem praebere non est consilium. sed age, ostende. Phae. Desistas. magna de spe me deiecisti, o Socrates, quam in te habui, quasi ingenium una tecum exercitaturus. Sed ubi vis sedentes legamus? So. Huc circa Ilissum fluvium divertamus. postea, ubi videbitur, sedentes requiscemus. Phae. Peropportune decalceatus sum: nam tu quidem semper. facile igitur nobis erit per aquulam ipsam vadere, et non iniucundum, praesertim hac anni hora atque diei. So. Perge igitur, et simul conspice, ubi sedeamus. Phae. Vides illam altissimam platanum? So. Video. Phae. Ibi et umbra, et ventus modicus, et mollis herba, ubicunque sedere vel etiam recumbere velimus. So. Perge igitur. Phae. Dic mihi, o Socrates, nonne hic olim fertur Boreas ab Ilisso Orithyiam rapuisse? So. Fertur quidem. Phae. An non hinc grata, pura, et nitida apparet aquula, puellarumque apta ludis? So. Nequaquam: sed paulo inferius ad duo vel tria stadia, ubi Dianae templum offendimus. atque ibidem ara quaedam est Boreae. Phae. Non adeo novi. sed dic per Iovem, Socrates, tunc hanc fabulam putas veram fuisse? So. Iam si non putarem, ut sapientes, absurdus non essem: deinde rem commentans, ventum Boreae dicerem proximis e petris, cum Pharmacia ludentem Orithyiam deiecisse: atque ita mortuam, raptam hinc a Borea fingi, vel ex Aereopago. est enim et alia fama, non ex hoc loco, sed ex illo raptam fuisse. Ego autem, o Phaedre, iucunda quidem haec existimo, sed curiosi nimium atque anxii, nec porro fortunati viri, si nihil ob aliud, at ob id ipsum quod ei necesse sit Centaurorum et Chimerae formam interpretari. atque etiam confluit turba Gorgonum et Pegasorum, aliarumque monstrosarum multitudo formarum. Itaque si quis ista non ita, ut narrantur, esse credat, sed ad convenientem sensum singula velit traducere, rustica quadam sapientia fretus, otio nimium indigebit. mihi vero ad haec otium non est, ob eam, o amice, causam, quia nondum queo, secundum Delphicum praeceptum, me ipsum cognoscere. ridiculum igitur puto, cum mea ipse ignorem, aliena perscrutari velle. Quare his dimissis, atque existimationi, quam de his paulo ante narrabam, fide adhibita, non ipsa quidem, se me ipsum considero, utrum ego sim bestia aliqua Typhone multiplicior ardentiorque et furiosior: sive placatius quoddam et simplicius animal divinae cuiusdam mitisque sortis natura particeps. At, o amice, nonne haec, ad quam inter loquendum pervenimus, ea erat arbor, ad quam nos ducebas? Phae. Haec certe ipsa. So. Per Iunonem, praeclara deductio. nam platanus ista patulis admodum ramis et procera est, et altitudo viticis illius, quem castum vocant, opacitasque pulchra nimium et amoena, ac praecipuum nunc habet florescendi tempus, ut omnis circum locus suavitate compleatur odoris. fons quoque nitidissimus sub platano fluit aquae nimium frigidae, ut ex tactu pedis coniectare licet: quem sculptae hic puellae caeteraque imagines Nymphis et Acheloo sacrum esse testantur. An non advertis praeterea, quam iucunda et dulcis hic aura spiret? aestivum insuper quiddam et canorum cicadarum subresonat choro. Sed omnium ornatissimum est, herbam ipsam aspicere, ut in prato suaviter acclivi recumbentis caput sit molliter suscipere apta. Itaque tu perquam optime me quasi hospitem deduxisti, o amice Phaedre. Phae. O admirabilis vir, absurdissimus quidam videris: et profecto, quod ais, hospiti cuidam deducto, non incolae, similis es: ita neque fines nostros transisse unquam, neque extra moenia ipsa egressus appares. So. Ignosce mihi, optime Phaedre. nam discendi cupidus sum. agri vero et arbores nihil docere me possunt, sed homines, qui in urbe versantur. Tu autem videris mihi exeundi incitamentum invenisse. ut enim famescentibus animalibus frondes aut fructus porrigentes, ea ducunt, ita tu mihi librum porrigens, per totam Atticam, et alio, quo velis, perduceres. Iam igitur cum huc pervenerimus, recumbere mihi placet. tu autem in qua potissimum figura videbitur commodissime posse legere, ea assumpta leges. Phae. Audi igitur. Mearum quidem rerum status sic se habet, et id maxime nobis, ut audisti, conducturum puto. Arbitror autem, me non minus ob id abs te, si quid petiero, consequi debere, quod amore tui captus minime sum. nam amatores cum primum libidinem expleverunt, collati beneficii poenitet: eos vero, qui amore irretiti non sunt, poenitet nunquam. non enim coacti, sed sponte, ut optime de suis rebus consultarunt, pro rerum suarum facultate beneficia contulere. Praeterea amatores mente quandoque revolvunt, quam negligenter res suas propter amorem administraverint, et quae suo damno contulerint beneficia, quosve labores subierint: ideoque dignam amatis gratiam retulisse existimant. Sed hi, qui amore decepti non sunt, neque rei domesticae negligentiam, neque labores praeteritos, neque propinquorum discordias se incurrisse amici causa Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/33 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/34 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/35 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/36 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/37 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/38 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/39 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/40 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/41 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/42 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/43 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/44 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/45 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/46 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/47 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/48 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/49 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/50 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/51 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/52 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/53 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/54 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/55 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/56 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/57 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/58 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/59 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/60 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/61 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/62 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/63 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/64 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/65 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/66 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/67 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/68 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/69 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/70 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/71 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/72 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/73 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/74 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/75 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/76 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/77 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/78 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/79 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/80 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/81 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/82 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/83 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/84 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/85 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/86 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/87 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/88 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/89 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/90 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/91 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/92 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/93 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/94 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/95 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/96 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/97 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/98 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/99 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/100 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/101 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/102 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/103 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/104 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/105 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/106 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/107 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/108 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/109 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/110 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/111 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/112 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/113 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/114 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/115 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/116 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/117 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/118 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/119 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/120 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/121 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/122 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/123 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/124 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/125 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/126 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/127 Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/128
Phaedrus (ed. Bekker)
Translated from Ancient Greek by Marsilio Ficino
Comments
Loading comments…