Actus II

Amphitruo

Am. Age i tu secundum. So. Sequor, supsequor te.Am. scelestissumum te arbitror. So. nam quamobrem?Am. quia id quod neque est neque fuit neque futurum estmihi praedicas. So. eccere, iam tuatimfacis, ut tuis nulla apud te fides sit. 555Am. quid est ? quo modo ? iam quidem hercle ego tibi istamscelestam, scelus, linguam apscidam. So. tuos sum,proinde ut commodumst et lubet quidque facias;tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,numquam ullo modo me potes deterrere. 560Am. scelestissume, audes mihi praedicare id,domi te esse nunc qui hic ades? So. uera dico.Am. malum quod tibi di dabunt, atque ego hodiedabo. So. istuc tibist in manu, nam tuos sum.Am. tun me, uerbero, audes erum ludificari? 565tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehacuidit nec potest fieri, tempore unohomo idem duobus locis ut simul sit?So. profecto ut ioquor res ita est. Am. Iuppiter teperdat. So. quid mali sum, ere, tua ex re promeritus ? 570Am. rogasne, inprobe, etiam qui ludos facis me?So. merito maledicas mihi, si id ita factum est.uerum hau mentior, resque uti facta dico.

Am. homo hic ebrius est, ut opinor.So. utinam ita essem. Am. optas quae facta, 575So. egone? Am. tú istic. ubi bibisti?So. nusquam equidem bibi. Am. quid hoc sit 576hominis ? So. equidem deciens dixi:domi ego sum, inquam, écquid audis? 577et apud te adsum Sosia idem.satin hoc plane, satin diserte, 578ere, nunc uideortibi locutus esse? Am. uah, 579apage te a me. So. quid est negoti? 580Am. pestis te tenet. So. nam qur istucdicis? equidem ualeo et saluossum recte, Amphitruo. Am. at te ego faciam 583hodie proinde ac meritus es,ut minu’ ualeas et miser sis, 584asaluo’ domum si rediero: iam 584bsequere sis, erum qui ludificas 585a

dictis delirantibus, 585bqui quoniam eru’ quod imperauit neglexisti persequi,nunc uenis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieripossunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnufex;quoius ego hodie in tergum istaec faxo expetant mendacia.So. Amphitruo, miserruma istaec miseria est seruo bono, 590apud erum qui uera loquitur, si id ui uerum uincitur.Am. quó id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici uolo.So. sum profecto et hic et illíc. hoc quoiuis mirari licet.

neque tibi istuc mirum <mirum> magi’ uidetur quam mihi. 595Am. quo modo? So. nihilo, inquam, mirum magi’ tibi istuc quam mihi ;neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.ordine omne, uti quidque actum est, dúm apud hostis sedimus,edissertauit. tum formam una apstulit cum nomine. 600neque lact’ lactis magis est simile quam ille ego similest mei.nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum —Am. quid igitur ? So. priu’ multo ante aedis stabam quam illo adueneram.Am. quas, malum, nugas ? satin tu sanus es ? So. sic sum ut uides.Am. huic homini nescioquid est mali mala obiectum manu, 605postquam a me abiit. So. fateor, nam sum optusus pugnis pessume.Am. quis te uerberauit ? So. egomet memet, qui nunc sum domi.Am. caue quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici uolo.So. tuos est seruos. Am. mihi quidem uno te plus etiam est quam uolo, 610neque postquam sum natus habui nisi te seruom Sosiam.So. at ego nunc, Amphitruo, dico : Sosiam seruom tuompraeter me alterum, inquam, adueniens faciam ut offendas domi,Dauo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate itemqua ego sum. quid opust uerbis? geminus Sosia hic factust tibi. 615

Am. nimia memoras mira. sed uidistin uxorem meam ?So. quin intro ire in aedis numquam licitum est. Al. quis te prohibuit ?So. Sosia ille quem iam dudum dico, is qui me contudit.Am. quis istic Sosia est? So. ego, inquam. quotiens dicendum est tibi ?Am. sed quid ais ? num obdormiuisti dudum ? So. nusquam gentium. 620Am. ibi forte istum si uidisses quendam in somnis Sosiam.So. non soleo ego somniculose éri imperia persequi.uigilans uidi, uigilans nunc <ut> uideo, uigilans fabulor,uigilantem ille me iam dudum uigilans pugnis contudit.Am. quis homo ? So. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis ? 625Am. qui, malum, intellegere quisquam potis est ? ita nugas blatis.So. uerum actutum nosces, quom illum nosces seruom Sosiam.Am. sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.sed uide ex naui ecferantur quae imperaui iam omnia.So. et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant ; 630non ego cum uino simitu ébibi imperium tuom.Am. utinam di faxint infecta dicta re eueniant tua.

Alcvmena Amphitrvo Sosia ii

Al. Satin parua res est uoluptatum in uita atque in aetate agundapraequam quod molestum est ? ita quoiq’ comparatum est in aetate hominum ;

ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur: 635quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, quoi uoluptasparumper datast, dum uiri [mei] mi potestas uidendi fuitnoctem unam modo; atque is repente abiit a mé hinc ante lucem.sola hic mi nunc uideor, quia ille hinc abest quém ego amo praeter omnis. 640plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptati’ cepi.

sed hoc me beat 641asaltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit:

id solacio est.apsit, dum modo laude partadomum recipiat se; feram et perferam usque 645

abitum eiius animo forti atque offirmato, id modo si mercedisdatur mi, ut meus uictor uir belli clueat.satis mi esse ducam.uirtus praemium est optumum;

uirtus omnibus rebus anteit profecto:libertas, salus, uita, res et parentes, patria et prognati 650

tutantur, seruantur :uirtus omnia in sese habet, omnia adsunt

bona quem penest uirtus.Am. edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum,quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, 655uictis hostibus: quos nemo posse superari ratust,eos auspicio meo atque [in]ductu primo coetu uicimus.

certe enim med illi expectatum optato uenturum scio.So. quid? me non rere expectatum amicae uenturum meae?Al. meu’ uir hicquidem est. Am. sequere hac tu me. Al. nam quid ill’ reuortitur 660qui dudum properare se[se] aibat ? án ille me temptat sciensatque id se uolt experiri, suom abitum ut desiderem?ecastor med haud inuita se domum recipit suam.So. Amphitruo, redire ad nauem meliust nos. Am. qua gratia?So. quia domi daturus nemo est prandium aduenientibus. 665Am. qui tibi nunc istuc in mentemst? So. quia enim sero aduenimus.Am. qui? So. quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.Am. grauidam ego illanc hic reliqui quom abeo. So. eí perii miser.Am. quid tibi est? So. ad aquam praebendam commodum adueni domum,decumo post mense, ut rationem te dictare intellego. 670Am. bono animo es. So. scin quam bono animo sim ? si situlam cepero,numquam edepol tu mihi diuini [quicquam] creduis post hunc diem,ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.Am. sequere hac me modo; alium ego isti rei adlegabo, ne time.Al. magi’ nunc <me> meum officium facere, si huic eam aduorsum, arbitror. 675

Am. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,quam omnium Thebis uir unam esse optumam diiudicat,quamque adeo ciues Thebani uero rumiferant probam.ualuistin usque? exspectatun aduenio? So. hau uidi magis.exspectatum eum salutat magis hau quicquam quam canem. 680Am. et quom [te] grauidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.Al. opsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratiasic salutas atque appellas, quasi dudum non uideris,quasi qui nunc primum recipias te domum huc ex hostibus,atque me nunc proinde appellas quasi multo post uideris? 685Am. immo equidem te nisi nunc hodie nusquam uidi gentium.Al. qur negas? Am. quia uera didici dicere. Al. haud aequom facitqui quod didicit id dediscit. an periclitaminiquid animi habeam? sed quid huc uos reuortimini tam cito?an te auspicium commoratum est an tempestas continet 690qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?Am. dudum? quam dudum istuc factum est? Al. temptas. iam dudum, modo.Am. quí istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?Al. quid enim censes? té ut deludam contra lusorem meum,qui nunc primum te aduenisse dicas, modo qui hinc abieris. 695Am. haec quidem deliramenta loquitur. So. paullisper mane,dum edormiscat unum somnum. Am. quaene uigilans somniat?

Al. equidem ecastor uigilo et uigilans id quod factum est fabulor.nam dudum ante lucem et istunc et te uidi. Am. quó in loco?Al. hic in aedibus ubi tu habitas. Am. numquam factum est. So. non taces? 700quid si e portu nauis huc nos dormientis detulit?Am. etiam tu quoque adsentaris huïc? So. quid uis fieri?non tu scis? Bacchae bacchanti si uelis aduorsarier,ex insana insaniorem facies, feriet saepius;si opsequare, una resoluas plaga. Am. at pol qui certa res 705hanc est obiurgare, quae me hódie aduenientem domumnoluerit salutare. So. inritabis crabrones. Am. tace.Alcumena, unum rogare te uolo. Al. quiduis roga.Am. num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?Al. qui istuc in mentemst tibi ex me, mi uir, percontarier? 710Am. quia salutare aduenientem me solebas antidhac,appellare itidem ut pudicae suos uiros quae sunt solent.eo more expertem te factam adueniens offendi domi.Al. ecastor equidem te certo héri aduénientem ilicoet salutaui et ualuissesne usque exquisiui simul, 715mi uir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.So. tun heri hunc salutauisti? Al. et te quoque etiam, Sosia.So. Amphitruo, speraui ego istam tibi parituram filium;uerum non est puero grauida. Am. quid igitur? So. insania.Al. equidem sana sum et deos quaeso ut salua pariam filium. 720uerum tu malum mágnum habebis si hic suom officium facit:ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.

Comments

Loading comments…