Prologus

Amphitruo

Me. Vt uos in uostris uoltis mercimoniisemundis uendundisque me laetum lucrisadficere atque adiuuare in rebus omnibus,et ut res rationesque uostrorum omniumbene expedire uoltis peregrique et domi, 5bonoque atque amplo auctare perpetuo lucroquasque incepistis res quasque inceptabitis,et uti bonis uos uostrosque omnis nuntiisme adficere uoltis, ea adferám, ea ut nuntiemquae maxume in rem uostram communem sient 10(nam uos quidem id iam scitis concessum et datummi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):haec ut me uoltis adprobare, adnitierlucrum ut perenne uobis semper suppetat,ita huic facietis fabulae silentium 15itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.Nunc quoiius iussu uenio et quám ob rem uenerimdicam simulque ipse eloquar nomen meum.Ioui’ iussu uenio: nomen Mercuriost mihi:pater huc me misit ad uos oratum meus; 20tam etsi pro imperio uobis quod dictum foretscibat facturos, quippe qui intellexeratuereri uos se et metuere, ita ut aequom est Iouem;uerum profecto hoc petere me precarioa uobis iussit leniter dictis bonis. 25etenim ille quoius huc iussu uenio, Iuppiter

non minu’ quam uostrum quiuis formidat malum:humana matre natus, humano patremirari non est aequom sibi si praetimet;atque ego quoque etiam, qui Iouis sum filius, 30contagione mei patris metuo malum.propterea pace aduenio et pacem ad uos fero:iustam rem et facilem esse oratam a uobis uolo,nam iustae ab iustis iustus sum orator datus.nam iniusta ab iustis impetrari non decet, 35iusta autem ab iniustis petere insipientia est;quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.nunc iam huc animum omnes quae loquar aduortite.debetis uelle quae uelimus: meruimuset ego et pater de uobis et re publica; 40nam quid ego memorem (ut alios in tragoediisuidi, Neptunum, Virtutem, Victoriam,Martem, Bellonam commemorare quae bonauobis fecissent) quis benefactis meu’ pater,deorum regnator, architectust omnibus? 45sed mos numquam <ille> illi fuit patri meout exprobraret quod bonis faceret boni;gratum arbitratur esse id a uobis sibimeritoque uobis bona se facere quae facit.Nunc quam rem oratum huc ueni primum proloquar; 50post argumentum huius eloquar tragoediae.quid? contraxistis frontem quia tragoediamdixi futuram hanc? deu’ sum, commutauero.eandem hanc, si uoltis, faciam <iam> ex tragoedia

comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus. 55utrum sit an non uoltis ? sed ego stultior,quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem.teneo quid animi uostri super hac re siet:faciam ut commixta sit; <sit> tragico[co]moedia;nam me perpetuo facere ut sit comoedia, 60reges quo ueniant et di, non par arbitror.quid igitur? quoniam hic seruos quoque partis habet,faciam sit, proinde ut dixi, tragico[co]moedia.nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiterut conquistores singula in subsellia 65eant per totam caueam spectatoribus,si quoi fauitores delegatos uiderint,ut is in cauea pignus capiantur togae;siué qui ambissent palmam <his> histrionibusseu quoiquam artifici (seu per scriptas litteras 70seu qui ipse ambisset seu per internuntium),siue adeo aediles perfidiose quoi duint,sirempse legem iussit esse Iuppiter,quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit.uirtute dixit uos uictores uiuere, 75non ambitione neque perfidia: qui minuseadem histrioni sit lex quae summo uiro?uirtute ambire oportet, non fauitoribus.sat habet fauitorum semper qui recte facit,si illis fides est quibus est ea res in manu. 80hoc quoque etiam mihi in mandatis <is> deditut conquistores fierent histrionibus:qui sibi mandasset delegati ut plauderent

quiué quo placeret alter fecisset minus,eius ornamenta et corium uti conciderent. 85mirari nolim uos quapropter Iuppiternunc histriones curet; ne miremini:ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.quid? admiratin estis? quasi uero nouomnunc proferatur Ióuem facere histrioniam; 90etiam, histriones anno quom in proscaenio hicIouem inuocarunt, uenit, auxilio is fuit.praeterea certo prodit in tragoedia.hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse agetet ego una cum illo. nunc <uos> animum aduortite, 95dum húius argumentum eloquar comoediae.Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibusAmphitruo, natus Argis ex Argo patre,quicum Alcumena est nupta, Electri filia.is nunc Amphitruo praefectust legionibus, 100nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.is priu’ quam hinc abiit ipsemet in exercitum,grauidam Alcumenam fecit uxorem suam.nam ego uos nouisse credo iam ut sit pater meus,quam liber harum rerum multarum siet 105quantusque amator siet quod complacitum est semel.is amare occepit Alcumenam clam uirumusuramque eiius corporis cepit sibi,et grauidam fecit is eam compressu suo.nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, 110utrimque est grauida, et ex uiro et ex summo Ioue.

et meu’ pater nunc intus hic cum illa cubat,et haec ob eam rem nox est facta longior,dum <cum> illa quacum uolt uoluptatem capit;sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet. 115nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,quod ego huc processi sic cum seruili schema:ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam,propterea ornatus in nouom incessi modum.nam meu’ pater intus nunc est eccum Iuppiter; 120in Amphitruonis uortit sese imaginemomnesque eum esse censent serui qui uident:ita uorsipellem se facit quando lubet.ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem,qui cum Amphitruone abiuit hinc in exercitum, 125ut praeseruire amanti meo possem patriatque ut ne qui essem familiares quaererent,uorsari crebro hic quom uiderent me domi;nunc, quom esse credent seruom et conseruom suom,hau quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim. 130pater nunc intus suo animo morem gerit:cubat complexus quoiius cupiens maxume est;quae illi ad legionem facta sunt memorat patermeus Alcumenae: ílla illum censet uirumsuom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meu’ pater 135memorat legiones hostium ut fugauerit,quo pacto sit donis donatus plurumis.ea dona quae illic Amphitruoni sunt dataapstulimus: facile meu’ pater quod uolt facit.nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu 140et seruos, quoiius ego fero hanc imaginem.

nunc internosse ut nos possitis facilius,ego has habebo usque ⟨hic⟩ in petaso pinnulas;tum meo patri autem torulus inerit aureussub petaso: íd signum Amphitruoni non erit. 145ea signa nemo ⟨homo⟩ horum familiariumuidere poterit: uerum uos uidebitis.sed Amphitruonis illi[c] est seruos Sosia:a portu illic nunc ⟨huc⟩ cum lanterna aduenit.abigam iam ego illunc aduenientem ab aedibus. 150adeste: erit operae pretium spectantibusIouem et Mercurium facere hic histrioniam.

Comments

Loading comments…