De universo (Rabanus Maurus)
Constituere duos, Joseph cognomine Justum,Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt,Hebraeo sermone sonat, humilemque vocandoComprobat. O quantum distant humana supernisJudiciis! Parvi merito transcenditur ille,Laude hominum qui justus erat. Duodena refulgent
E coelo rex adveniet per saecla futurus,Scilicet ut carne praesens dijudicet orbem:Unde Deum cernent incredulus atque fidelis,Celsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso.Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse,Cum jacet incultus densis in vepribus orbis,Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,Exuret terras ignis pontumque polumque,Inquirens, tetri portas effringet Averni.Sanctorum sed enim cunctae lux libera carniTradetur, sontes aeterna flamma cremabit.Occultos actus retegens tunc quisque loqueturSecreta, atque Deus reserabit pectora luci.Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.Eripitur solis jubar, et chorus interit astris.Volvetur coelum, lunaris splendor obibit.Dejiciet colles, valles extollet ab imo.Non erit in rebus hominum sublime vel altum.Jam aequantur campis montes et caerula ponti.Omnia cessabunt, tellus confracta peribit.Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.111.0421B| Sed tuba tum sonitum tristem dimittet ab altoOrbe, gemens facinus miserum variosque labores.Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.
Comments
Loading comments…