Epistolae (Sidonius)

Occasu celeri feroque raptamNatis quinque, patrique, conjugique,(0482C)Hoc flentis patriae manus locaruntMatronam Philimatiam sepulcro.O splendor generis, decus mariti.Prudens, casta, decens, severa, dulcis,Atque ipsis senioribus sequenda:Discordantia quae solent putari,Morum commoditate copulasti.Nam vitae comites bonae fuerunt,Libertas gravis, et pudor facetus.Hinc est quod decimam tuae salutiVix actam trieteridem dolemus,Atque in temporibus vigentis aevi,Injuste tibi justa persoluta. (0483A)47 Placeat tibi carmen nec ne, tu propera, civitatemque festinus invise. Debes enim consolationis officium duorum civium domibus afflictis. Quod ita solvas, Deum quaeso, ne unquam tibi redhibeatur.

53 Quisquis pontificis patrisque nostriCollaudas Patientis hic laborem,Voti compote supplicationeConcessum experiere quod rogabis.Aedes celsa nitet, nec in sinistrumAut dextrum trahitur, sed arce frontisOrtum prospicit aequinoctialem.Intus lux micat, atque bracteatumSol sic sollicitatur ad lacunar,Fulvo ut concolor erret in metallo.Distinctum vario nitore marmor,Percurrit cameram, solum, fenestras:Ac sub versicoloribus figurisVernans herbida crusta sapphiratosFlecti per prasinum vitrum lapillos.Huic est porticus applicata triplexFulmentis Aquitanicis superba:Ad cujus specimen remotioraClaudunt atria porticus secundae:Et campum medium procul locatasVestis saxea silva per columnas.(0487C)Hinc agger sonat, hinc Arar resultat.(0488A)Hinc sese pedes, atque eques reflectit,Stridentum et moderator essedorum:Curvorum hinc chorus helciariorum,Responsantibus alleluia ripis,Ad Christum levat amnicum celeuma.Sic sic psallite, nauta, vel viator:Namque iste est locus omnibus petendu.Omnes quo via ducit ad salutem.

Serum post patruos, patremque carmenHaud indignus avo nepos dicavi:Ne fors tempore postumo, viator,(0504B)Ignorans reverentiam sepulti,Tellurem tereres inaggeratam.Praefectus jacet hic Apollinaris,Post praetoria recta Galliarum,Moerentis patriae sinu receptus.78 Consultissimus, utilissimusque,Ruris, militiae, forique cultor,Exemploque aliis periculoso,Liber sub dominantibus tyrannis.Haec sed maxima dignitas probatur:Quod frontem cruce, membra fonte purgans,Primus de numero patrum suorumSacris sacrilegis renuntiavit.Hoc primum est decus, haec superba virtus,Spe praecedere, quos honore jungas.Quique hic sunt titulis pares parentes,Hos illic meritis supervenire.

Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren,Hac sibi collata cedere non dubitet.Poscimus, inclina paulisper culmen herile:Et munus parvum magna patrona cape.Evodiumque libens non aspernare clientem,Quem faciens grandem, tu quoque major eris.Sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritusNatus rex quoque sit cum patre, postque patrem,Felices lymphae, clausae quae luce metalli,Ora tamen dominae lucidiora fovent.Nam cum dignatur regina hic tingere vultus,Candor in argentum mittitur e facie.

Germani decus et dolor Mamerti,Mirantum unica pompa episcoporum,Hoc dat cespite membra Claudianus.Triplex bibliotheca quo magistroRomana, Attica, Christiana fulsit:Quam totam monachus virente in aevoSecreta bibit institutione.Orator, dialecticus, poeta,(0516C)Tractator, geometra, musicusque.Doctus solvere vincla quaestionum,Et verbis gladio secare sectas,Si quae catholicam fidem lacessunt.Psalmorum hic modulator et phonascus,Ante altaria, fratre gratulante,Instructas docuit sonare classes.Hic solemnibus annuis paravit,Quae quo tempore lecta convenirent.Antistes fuit ordine in secundo,(0517A)104 Fratrem fasce levans episcopan.Nam de pontificis tenore summi,Ille insignia sumpsit, hic laborem.At ut quisque doles, amice lector,De tanto quasi nil viro supersit,Udis parce genis rigare marmor;Mens et gloria non queunt humari.

114 Martini corpus, totis venerabile terris,In quo post vitae tempora vivit honor,Texerat hic primum plebeio machina cultu,Quae confessori non erat aequa suo:Nec desistebat cives onerare pudoreGloria magna viri, gratia parva loci.Antistes sed qui numeratur sextus ab ipso,(0523C)Longam Perpetuus sustulit invidiam:Internum removens modici penetrale sacelli,Amplaque tecta levans exteriore domo.Creveruntque simul, valido tribuente patrono,In spatiis aedes, conditor in meritis:Quae Salomoniaco potis est confligere templo,(0524A)Septima quae mundo fabrica mira fuit.Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud,Istud transgreditur cuncta metalla fide.Livor abi mordax, absolvanturque priores,Nil novet, aut addat garrula posteritas.Dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes,Perpetuo durent culmina Perpetui.

Mane novo, seu cum ferventia balnea poscunt,Seu cum venatu frons calefacta madet.Hoc foveat pulcher faciem Philematius udam,Migret ut in bibulum vellus ab ore liquor.

(0587B)Abraham sanctis merito sociande patronis,Quos tibi collegas dicere non trepidem.Nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare:Dat partem regni portio martyrii,Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passus,Et quinquennali vincula laxa fame;Elapsus regi truculento Susidis orae,Occiduum properas solus adusque solum.Sed confessorem virtutum signa sequuntur:Spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.Quaque venis, Lemurum se clamat cedere turba:Daemonas ire jubes exsul in exsilium.Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus:Est tibi delatus plus onerosus honor.209 Romuleos refugis, Byzantinosque fragores,Atque sagittifero moenia fracta Tito.Murus Alexandri te non tenet, Antiochique;Spernis Elisseae Byrsica tecta domus.Rura paludicolae temnis populosa Ravennae,Et quae lanigero de sue nomen habent.Angulus iste placet, paupertinusque recessus,Et casa cui culmo culmina pressa forent.(0587C)Aedificas hic ipse Deo venerabile templum,Ispe Dei templum corpore facte prius.Finiti cursus istic vitaeque viaeque,Sudori superest dupla corona tuo.Jam te circumstant paradisi millia sacri,Abraham jam te comperegrinus habet.(0588A)Jam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam,Jam potes ad fontem fluminis ire tui.

Quid Cyrrham, vel Hyantias Camoenas,(0601B)Quid doctos Heliconidum liquores,Scalptos alitis hinnientis ictu,Nunc in carmina commovere tentas,Nostrae, o Lampridius, decus Thaliae?Et me scribere sic subinde cogis,Ac si Delphica Delio tulissemInstrumenta tuo: novusque ApolloCortinam, tripodas, chelym, pharetras,Arcus, grypas agam, duplaeque frondisHinc baccas quatiam, vel hinc corymbos.229 Tu jam, o Tityre, rura post recepta,Myrtos et platanona pervagatus,Pulsas barbiton, atque concinentesOra et plectra tibi modos resultant;Chorda, voce, metro stupende psaltes.Nos istic positos, semelque visos,Bis jam menstrua luna conspicatur:Nec multum domino vacat vel ipsi,Dum responsa petit subactus orbis.Istic Saxona coerulum videmus,Assuetum ante salo, solum timere:Cujus verticis extimas per oras,Non contenta suos tenere morsus,(0601C)Altat lamina marginem comarum;Et sic crinibus ad cutem recisisDecrescit caput, additurque vultus.Hic tonso occipiti, senex Sicamber,Postquam victus es, elicis retrorsumCervicem ad veterem novos capillos,Hic glaucis Herulus genis vagatur,Imos Oceani colens recessus,Algoso prope concolor profundo.Hic Burgundio septipes frequenterFlexo poplite supplicat quietem.Istis Ostrogothus viget patronis,Vicinosque premens subinde Chunos,His quod subditur, hinc superbit illis.(0602A)Hinc, Romane, tibi petis salutemEt contra Scythicae plagae catervas,Si quos Parrhasis ursa fert tumultus,230 Eroice, tuae manus rogantur.Ut Martem validus per inquilieumDefenset tenuem Garumna Tibrim.Ipse hic Parthicus Arsaces precatur,Aulae Susidis ut tenere culmenPossit, foedere sub stipendiali.Nam quod partibus arma BosphoranisGrandi hinc surgere sentit apparatu,Moestam Persida jam sonum ad duelliRipa Euphratide vix putat tuendam.Qui cognata licet sibi astra fingens,Phoebaea tumeat propinquitate;Mortalem hic tamen implet obsecrando.Haec inter, terimus moras inanes.Sed tu, o Tityre, parce provocare.Nam non invideo, magisque miror,Qui cum nil mereor, precesque frustraImpendo, Meliboeus esse coepi.

Dilectae nimis, et peculiariPhaebus commonitorium Thaliae.Paulum depositis, alumna, plectris(0605A)Sparsam stringe comam virente vitta,Et rugas tibi syrmatis profundiSuccingant hederae expeditiores.Succos ferre cave, nec ut solebatLaxo pes nal et altus in cothurno.Sed tales crepidas ligare cura,Quales Harpalice, vel illa vinxit,Quae victos gladio procos cecidit.Perges sic melius volante saltu,Si vestigia fasceata nudiPer summum digiti regant, citatisFirmi ingressibus, atque vinculorumConcurrentibus ansulis, reflexaAd crus per cameram catena surgat.234 Hoc pernix habitu meum mementoOrpheum visere, qui quotidianaSaxa et robora, corneasque fibrasMollit dulciloqua canorus arte.Arpinas modo quem tonante linguaDitat, nunc stylus aut Maronianus,Aut quo tu Latium beas, Horati,Alcaeo potior lyristes ipso.(0605B)Et nunc inflat epos tragoediarum,Nunc comoedia temperat jocosa,Nunc flammant satyrae, et tyrannicarumDeclamatio controversiarum.Dic, Phoebus venit, atque post veredosRemis velivolum quatit Garumnam.Occurras jubet, ante sed paratoActurum hospitio, Leontioque,Prisco Livia quem dat e senatu,Dic, jam nunc aderit: satis facetum, etSolo nomine Rusticum videto.Sed si tecta negant, ut occupata;Perge ad limina mox episcoporum,Sancti et Gallicini manu osculata,Tecti posce brevis vacationem:Ne si destituor domo negata,Moerens ad madidas eam tabernas:Et claudens geminas subinde nares,Propter fumificas gemam culinas.Qua serpyliferis olet catenisBaccas per geminas ruber botellusOllarum aut nebulae vapore juncto235 Fumant cum crepitantibus patellis.(0606A)Hic cum festa dies ciere ravosCantus coeperit, et voluptuosamScurrarum querimoniam crepare:Tunc tunc carmina digniora vobis,Vinosi hospitis excitus camoena,Plus illis ego barbarus susurrem.

Jam dudum teretes hendecasyllabos,Attrito calamis pollice lusimus,273 Quos cantare magis pro choriambicisExcusso poteras mobilius pede.(0630B)Sed tu per Calabri tramitis aggeremVis ut nostra dehinc cursitet orbita;Qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melosFrenis flexit equos plectripotentibus,Dum metro quatitur chorda Glyconio,Nec non Alcaico, vel Pherecratio,Juncto Lesbiaco, sive anapaestico,Vernans per varii carminis eclogas,Verborum violis multicoloribus.Istud (da veniam) fingere vatibusPriscis difficule est, difficile et mihi,Ut diversa sonans os epigrammata,Nil crebras titubet propter epistolas,Quas cantu ac modulis luxuriantibusLascivire vetat mascula dictio.Istud vix Leo, rex Castalii Chori,Vix hunc qui sequitur Lampridius queat,Declamans gemini pondere sub styli,Coram discipulis Burdegalensibus.Hoc me, teque decet, parce, precor, jocis,Quaeso pollicitam servet ad extimumOratoris opus cura modestiam:Quo nil deterius, si fuerit simul(0630C)In primis rigidus, mollis in ultimis.

(0631B)275 Age convocata pubes,Locus, hora, mensa, causa,Jubet ut volumen istud,Quod et aure et ore discis,Studiis in astra tollas.Petrus est tibi legendus,In utraque disciplinaSatis institutus auctor.Celebremus ergo, fratres,Pia festa litterarum.Peragat diem cadentemDape, poculis, choreis,Genialis apparatus.Rutilum toreuma bysso,Rutilasque forte blattas,Recoquente quas ahenoMeliboea fucat unda;Opulentet ut meracoBibulum colore vellus.Peregrina det supellexCtesiphontis ac NiphatisJuga texta, belluasque(0631C)Rapidas vacante panno,Acuit quibus furoremBene ficta plaga cocco,Jaculoque ceu foranteCruor incruentus exit.Ubi torvus, et per artemResupina flexus ora,It equo, reditque telo,Simulacra bestiarumFugiens, fugansque Parthus.Nive pulchriora linaGerat orbis, atque lauris,Hederisque, pampinisqueViridantibus tegatur.Cytisos, crocos, amellos,Casias, ligustra, calthas,(0632A)Calathi ferant capaces,Redolentibusque sertisAbacum, torosque pingant.Manus uncta succo amomiDomet hispidos capillos,Arabumque messe pinguisPetat alta tecta fumus.Veniente nocte nec nonNumerosus erigaturLaquearibus coruscisCamerae in superna lychnus;Oleumque nescientes,Adipesque glutinosos,Utero tumente fundantOpobalsamum lucernae.Geruli caput plicantesAnaglyptico metalloEpulas superbioresHumeris ferant onustis.Paterae, scyphi, lebetes,Socient falerna nardo:Tripodasque, cantharosque(0632B)276 Rosa sutilis coronet.Juvat ire per corollasAlabastra ventilantes,Juvat et vago rotatuDare fracta membra ludo,Simulare vel trementesPede, veste, voce Bacchas.Bimari remittat urbeThymelem, Palemque doctasTepidas ad officinasCitharistrias Corinthus:Digiti quibus canentes,Pariter sonante lingua,Vice pectinis fatigentAnimata fila pulsu.Date et aera fistulataSatyris amica nudis:Date ravulos choraulas,Quibus antra per palatiCrepulis reflanda buccis.Gemit aura tibialis;Date carminata socco,(0632C)Date dicta sub cothurno,Date quidquid advocati,Date quidquid et poetaeVario strepunt in actu:Petrus haec et illa transit.Opus editum tenemus,Bimetra quod arte texens,Iter asperum, viasqueLabyrinthicas cucurrit.Sed in omnibus laboransEt ab omnibus probatus,Rapit hinc et inde palmam.Per et ora docta fertur.Procul hinc et Hippocrenen,Aganippicosque fontes,Et Apollinem canorum(0633A)Comitantibus CamenisAbigamus, et MinervamQuasi praesulem canendiRemovete ficta fatu,Deus ista praestat unus.Stupuit virum loquentemDiadematis potestas,Toga, miles, ordo equester,Populusque Romularis:Et adhuc sophos volutantFora, templa, rura, castra.Super haec, fragorem alumnoPadus, atque civitatumDat amor Ligusticarum.Similis favor resultatRhodanitidas per urbes,Imitabiturque GallosFeritas Ibericorum.Nec in hoc moratus axe,Cito ad arva perget Euri,Aquilonibusque et Austris,Zephyrisque perferetur.

Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen,Tempore consumptum jam cito deficiet. Hoc si recurras, ita legitur:Deficiet cito jam consumptum tempore flumen,Tramite decurrit quod modo praecipiti.

281 Jubes, amice, nostra per voluminaModis resultet incitatioribusFerox iambus, et trochaeus hactenus,Pigrasque bigas et quaterna temporaSpondaeus addat, ut moram volucripesHabeat parum per insitam trimetria:(0636A)Resonetque mixtus ille pes celerrimus,Bene nuncupatus quondam ab arte Pyrricha,Loco locandus undecunque in ultimo:Spondam daturus et subinde versui,Modo in priore parte, nunc in extima,Anapaestus, ipse quanquam et absolutiusPronuntietur, cum secuta tertiaGeminae brevique longa adhaeret syllaba.Quae temperare vix callet gregariusPoeta, ut ipse cernis esse Sollium.In pectine errat, nec per ora concavaVaga lingua flexum competenter explicat.Epos sed istud aptius paraveritLeo, Leonis aut secutus orbitasCantu in Latino, cum prior sit Attico,Consentiorum qui superstes est patri,Fide, voce, metris, ad fluenta PegasiCecinisse dictus omniforme canticum;Quotiesque verba Graia carminaverit,Tenuisse celsa junctus astra Pindaro,Montemque victor isse per biverticemNulli secundus inter astra Delphica.At uterque vatum, si lyrae poeticae(0636B)Latiare carmen aptet absque Dorico,282 Venusina Flacce plectra ineptus exseras,Japygisque verna cycnus Aufidi,Atacem tonare cum suis oloribus,Cana et canora colla victus ingemas.Nec ista sola sunt perita pectora,Licet et peritis haec peritiora sint:Severianus ista rhetor altius,Afer vaferque Domnulus politius,Scholasticusque sub rotundioribusPetrus camenis dictitasset acrius:Epistolaris usquequaque nec stylusVirum vetaret, ut stupenda pangeretPotuisset ista semper efficacius,Humo atque gente cretus in LigustideProculus, melodis insonare pulsibus,Limans faceta quaeque sic poemata,Venetam lacessat ut favore Mantuam:Homericaeque par et ipse gloriae,Rotas Maronis arte sectans compari.Ego corde et ore jure despicabilis,Quid inter hosce te rogante garriam,(0636C)Loquacitatis impudentiam probans,Animique vota destituta litteris;Sed quid negabo, nec pudore territus?Amor timere nescit: inde parui.

Jam per alternum pelagus loquendiEgit audacem mea cymba cursum; 284Nec bipertito timuit fluentoFlectere clavum.Solvit antennas, legit alta vela,Palmulam ponit manus, atque transtrisLittori junctis, petit osculandumSaltus arenam.Mussitans quanquam chorus invidorumProdat irritu rabiem canino,Nil palam sane loquitur, pavetque(0637C)Publica puncta.Verberant puppem, quatiunt carinam.Ventilant spondas laterum rotundas,Arborem circa volitant sinistraeSibila linguae.Nos tamen rectam comite arte proram,(0638A)Nil tumescentes veriti procellas,Sistimus portu, geminae potitiFronde coronae:Quam mihi indulsit populus Quirini,Blattifer vel quam tribuit senatus,Quam peritorum dedit ordo consorsJudiciorum.Cum meis poni statuam perennemNerva Trajanus titulis videret,Inter auctores utriusque fixamBibliothecae.Quamque post visus prope post bilustreTempus, accepi capiens honorem,Qui patrum ac plebis simul unus olimJura gubernat.Praeter heroos, joca multa multis285 Texui pannis; elegos frequenterSubditos senis pedibus rotaviCommate bino.Nunc per undenas equitare suetusSyllabas, lusi celer; atque metroSapphico creber cecini, citato(0638B)Rarus iambo.Nec recordari queo quanta quodamScripserim primo juvenis calore:Unde pars major utinam taceriPossit et abdi.Nam senectutis propiore meta,Quidquid extremis sociamur annis,Plus pudet, si quid leve lusit aetas,Nunc reminisci.Quod perhorrescens, ad epistolarumTranstuli cultum genus omne curae:Ne reus cantu petulantiore,Sim reus actu.Neu puter solvi per amoena dicta,Schema si chartis phalerasque jungam:Clerici ne quid maculet rigoremFama poetae.Denique ad quodvis epigramma posthacNon ferar pronus, teneroque metro,Vel gravi, nullum cito cogar exhincPromere carmen.Persecutorum nisi, quaestionesForsitan dicam, meritosque coelum(0638C)Martyres mortis pretio parassePraemia vitae.286 E quibus primum mihi psallat hymnusQui Tolosatem tenuit cathedram,De gradu summo capitoliorumPraecipitatum,(0639A)Quem negatorem Jovis ac Minervae,Et crucis Christi bona confitentem,Vixit ad tauri latus injungatiPlebs furibunda:Ut per abruptum bove concitato,Spargere cursus lacerum cadaver,Cautibus tinctis calida solutiPulte cerebri,Post Saturninum, volo plectra cantent,Quos patronorum reliquos probaviAnxio duros mihi per laboresAuxiliatos.(0640A)Singulos quos nunc pia nuncupatimNon valent versu cohibere verba,Quos tamen chordae nequeunt sonare,Corda sonabunt.

Comments

Loading comments…